Geheugen van de VU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Geheugen van de VU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Geheugen van de VU.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 118

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 118

3 minuten leestijd

bEVERATHEOLOGIA.

£>^

Hic vero

qiiaestio incidit

,

quae rudiores fortasse scripturae sacrae operam dantes esse dicamus Theologiae instrudixisse & scripsisse videamus

commouere possit, Cum enim scripturam perfectum mentum; Prophetas autem & Apostolos interdum quaedam, a veritate quam Deus reuelat discrepantia

,

quomodo

fieri

possit vt Scrip-

turam hanc perfectum instrumentum dicamus esse? Exempli caussa Dicebat Samuel cum videret Eliabum fratrem Dauidis maximum, hic vtique coram lehoua est vnctus Sajuuel. i6. 6. dicebat item Nathan Regi aedificationem domus sacrae ipsius. I. cogitanti, quicquid est tibi in animo fac, nam lehoua adest tibi. 2. SamueL 7. 3. Scribebat Paulus se profecturum in Hispaniam, & ea profectione ad Romanos venturum esse. Rom. 15. 24. Idem Corinthiis & Thessalonicensibus. Cum ergo falsum dixerint illi, aut etiam scripserint, quomodo (dixerit quispiam) scriptura perfectum instrumentum appellari potest, in qua responsa & promissa falsi comperta sint ? Istius dubij solutionem etsi ex ipsa Theologiae nostrae definitione, quiuispotestcognoscere, qui animum diligenter ad eam aduerterit: tamen ne quid in mora sit imperitioribus eam paucis hoc modo proponemus. AHud est igitur rerum diuinarum scientia; aUud, :

consiliorum & voluntatis aut iudicij humani nostri, In rebus diuinis eas numeramus non solum quas Deus facit , verum etiam quas testatur sermone suo , siue per modum communis verbi, siue per singularem reuelationem. ContrA verd in consiUis aut iudiciis

humanis ea complectimur omnia, quae citra testimonium commune aut singulare Dei ab hominibus, quamuis sanctissimis sanctissim6que consiHo, proferuntur, authumano quocunque iudicio. Eiusmodi fuerunt illa Samuelis atque Nathanis iudicia, quumDeo inconsulto secundtim opinionem suam mi>iime malam contra statuerent, quam Deus arcano suo iudicio definiuerat. Neque enim, quia Prophetae erant, homines esse desiuerant: sed vtrumque genus actionum ab ilHs exercebatur: humanum secundum naturam propheticum vero secundiim relationem gratiae quae ad naturam accesserat. Atque hoc falsum iudicium illorum ex veritate scriptura narrat: quod fides historiae :

,

desiderat.

Sed grauius exemplum Pauli videtur esse; propterea quod nemo pius aliud cum animo suo statuit quam certo dictamine Spiritus sancti conscriptas fuisse Apostolorum sanctorum epistolas, quae in canonem Ecclesiae Christi relatae sunt: & tamen aliud sermone promittebat Paulus aliud instituto Dei est euentu consequutum, Verumtamen si rem penitiiis introspexerimus parui interesse illud videbimus, vtrum dixerint an scripserint quae ad rationem sui ministerij arbitrati sunt pertinere. Nam aequ^ in sermonibus ac in scriptis illorum, qua quidem ministerium Apostolatus fuit ab iUis praestitum, virtutem Spiritus illis praefuisse constat, omniaque moderatum esse. Itaque ne in epistohs quidem reprehendi potest quicquam hoc nomine: nec iure ,

,

,

Nam primum nihil ad doctrinam fidei modumque (f. 142 1.) pertinens vsquam reprehendi potest. nec vero continuo sequitur, si quid humanum dicitur scribiturue, quod pietati, aut veritati fidei, sanctimoniaeque minime aduersetur rerum diuinarum quae traduntur auctoritatem interire quia illud ipsum non est Theologiae quod dicitur humanitus, nec magis aUenum est a Theologo humanitus loqui aut scribere, qu^m aUenum est ab homine versari in hac sapientia, quam Theologiam appeUamus. Imo vero id magis conueniens videtur esse nam vt natura homo est, sic natura agit quod est hominis proprietate naturae: vt autem per gratiam Theologus est, non agit quod Theologi est, nisi singularitate gratiae. Quin etiam visum est sapientiae Dei testatum pal^m hoc modo facere, humanas opiniones, iudicia, voluntates, quae ad pietatem & charitatem pertinent, quamuis effectus earum arcana Dei voluntate sit aUter consequuturus a Deo probatas & sanctificatas esse. Etharumtamen exempla si nuUa exstarent, proculdubio nonnuUorum superstitiosorum hominum audacia, & multorum

videtur posse.

:

:

,

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 118

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's