Opuscula theologica selecta - pagina 446
EIRENICI PARS
422
I.
puerulomm curam gerunt, prout iubentur a Domino. Matt.
i8. lo.
& in Ecclesia hic
obseruant studiosissime n:iultiformera illam sapientiam Dei: Ephes. 3. 10. neque id soliim in opere gratioso spiritualium benedictionum eius, sed etiam in externo illo ordine , qui conuenienter cum intema illa Dei gratia in communione sanctorum coniunctus est: quo spectans dicit Apost. i. Cor. 11. 10. a muhere potestatem , i. potestatis signum haberi in capite propter angelos: denique in rebus piorum gestis & perpessionibus: de quibus dicitur eadem epist. c. 4. v. 9. Dei seruos etiam angelis spectaculum factos esse. Testis praeterea mundus est, coram quosimiliter sanctifiunt spectaculum vt ibidem affirmat Apost. adeo vt non dubitauerit Episcopo ministranti in Ecclesia Dei legem hanc indicere, vt etiam ab extraneis bonum habeat testimonium ne in probrum incidat & laqueum Diaboli. i. Tim. 3. 7. Testes denique habemus priuatina sanctos quosque , nobiscum in Dei Ecclesia conuersantes quorum testimonia eo pluris fieri k nobis necesse est, quod domestici sunt ilHus domus, cuius & nos. :
his omnibus & ahis quoque testimoniis vnicum Prophetahocloco adhibuit, &apud hunc testem cogitationem studium officia sua professus est nimirum Ecclesiam Dei. Non qu6d idem apud lehouam Deum suum fideles non profiterentur nam quisquis in Ecclesia professionem hanc adhibet, apud Deum profitetur, qui indesinenter in Ecclesia habitat, eamque sanctificat lauacro regenerationis per verbum. Non etiam quod angelorum testimonium Ecclesia prisca nesciuerit, cui Deus quamplurimis angelorum significationibus crebro testatus est praesentiam suam (f. 700). Non qu6d mundi ipsius refugerit testimonium, coram quo nos onines confiteri Deum & Christum necesse est ac non negare beneficium eius. Sed testimonium Ecclesiae quoties adhibetur , & quoties apud eam quod partium nostrarum est ex animo profitemur, toties coram Deo & angelis eius eadem opera officium facimus: quod officium domestici solum yident, non vident exteri. Videt ergo Deus officium hoc & probat, vt Dominus iustus domus Vident angeli , vt conserui in eadem domo Videt Ecclesia & membra illius nobiscum versantia, vt custos beneficiorum Dei & mater nostra omnium in
Ex
,
,
:
:
,
:
:
iure custos professionis nostrae erga Dominum Deum nostrum. Hanc vero professionem non videt mundus, quia oculis carnis videt: sed optime videt Ecclesia secundum Deum, quia sanctos oculis fidei cernit in charitate & vnitate spiritus. Rectissim6 itaque pij apud Ecclesiam profitentur sanctam professionem hanc , tum quia eadem opera Deum & angelos ipsos certissimos testes habent eorum omnium quae in Ecclesia faciunt, tum quia singulari quodam instituto & conuentione Ecclesia est communis depositaria Dei pariter ac nostri: nam in ea Dominus exposuit thesauros suos a piis singulis delibandos , & vicissim in ea pij exponunt vota sua & professiones quasque pietatis suae, vt coram Domino acceptae sint in vnitate corporis Christi. Hanc fidelem depositariam olim appellabant pij, cum Hierosolyma nominarent: idque iisdeni modis, quos proxime declarauimus ciim de portis Hierosolymorum ageremus. Vrbs enim Hierosolymorum aut secundum naturalem illam materiam, aut secundiim figuram, aut secundiim veritatem a sanctis illis hominibus enunciatata est. Hic triplex modus simul concurrebat , cum pij verbis Prophetae istis vterentur: Nam & materiatam lerusalem videbant, & figuram cernebant qua vestiebatur materiata lerusalem instituto Dei, & in veritate velut anima illus conquiescebant, quia Deus praesentiam suam gratiosam prolixe in ea confirmabat. Prodest autem piis huiusmodi Ecclesiae appellatio plurimum, facto, & exemplo. Facto prodest, quia singuh hoc facto officium suum erga Ecclesiam probant (quid enim piae matri non debeant pij filij?) & quia Ecclesiam prouocant ad officia in prolem morigeram & officiosam maiore cum fructu & alacritate maiore praestanda IUi praestamus singuli personalia officia nostra ; illa vero dispensat nobis tum communia
Domino, ac proinde eodem
omnibus
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's