Opuscula theologica selecta - pagina 383
DE POLITIAE MOSIS OBSER.
359
Est igitur immutabile primo modo, quicquid principio vel Jundamento d^ secundiim formani rationis acternae ita ordinatum est.vt ex principiis a natura inditis , aut a Deo reuelatis pure concludatur. Hic autem principia videmus tria quae ante dicebamus: principium summum & principem regulam principiorum, quam legem aeternam appellamus; principium innatum & regulam iilam ad exemplum legis aeternae in nobis naturaliter informatam, quam legcm naturalem: principium denique ad nos superueniens gratia, qu6d verbum Dei seu legem diuinam nuncupamus: qua gratios^ Deus captui nostro accommodauit legis illius aeternae documenta. Atque haec tria principia (vt ante dicebamus) vnum sunt quodammodo , si ad rem ipsam & quae procedunt ab ipsis, respexeris. Nam iUud ipsum qu6d lex aeterna
Thes. 15.
ita se habet^
ordinat diuinitus & perfectissim^ , Lex naturaUs testatur pro naturae modo, & lex diuina supra naturae modum captui nostro accommodat. Quapropter respectu nostri vnum principium videntur esse: (f. 1504) quia vna eaddmque ratio in conscientia communiter b. tribus hisce principiis terminari solet. Verumtamen quia ex pnncipiis iUis secundiim rationem procedunt conclusiones , in quibus eruendis infirma ratio hominum plerumque labitur, & res puras in principio
ipsarum impurat in actu suo , propterea necessarium fuit determinationem illam rationaUs actus a nobis adiici , quod purc concludatur. Nam non omne quod ex principiis k natura inditis, aut ab eo reuelatis concluditur, idem principio vel fundamento est secundum formam rationis aeternae ordinatum: plurima enim inter principia iUa & conckisiones nostras impura intercidunt tenuitate inteUectus, & infirmitate rationis nostrae; sed id demum ita ordinatum est, quod ex iUis principiis pure, id est, citra impuritatem nostram & vitium rationis nostrae concluditur. Huius rei exempla a rebus quidem humanis adferri possint, ex iure communi sumpta: sedquia consilium nostrum est de legibus Mosis iudicialibus hoc loco agere; dabimus operam deinceps, vt singuUs documentis nostris quae exemplorum luce opus habuerint, ex ipsa lege Mosis idque ex prima & secunda legis tabula , distincte afferamus exempla ad institutum sermonem nostrum pertinentia: praesertim cum omnes pij pro certo habeant nihil a Mose omnino , ac ne in PoUticis quidem & iudiciaUbus legibus , nisi pure ex principiis suis ,
& Deo De
auctore aUatum esse.
pietate igitur priore legis tabula
comprehensa exempla haec
sunt. Deut. 13.6. 8.
vxor tibi charissima, aut amicus tuus qui est sicut tu ipse, dicendo; Eamus & colamus Deos alienos, quos non noueras tu aut maiores tui; ne acquiescito iUi, neque auscultato iUi. Item, Exod. 22. 18. Praestigiatricem ne sinas viuere: & aUa eiusmodi. hae leges poUtiae principium & fundamentum habent ab aeterna, & naturaU, & diuinalege: secundum quod pure conclusiones fiunt necessario; quae conclusiones ex vi principiorum, a quibus procedunt, suam certam immutabiUtatem obtinent. Est enim principium aeternum & immutabUe secundum aeternam, & naturalem, & diuinam legem. Deum colendum esse; & cultum diuinum ei soU tribui oportere: ex eo principio optime concluditur pure ac sine vUo vitio. £x hac autem conclusione generaU iterum pure nectuntur hae duae Vna neque doctrinam neque doctorem auocantem a vero Deo & cultu ipsius audiendum esse; AUera, non esse ferendos eos qui arte nefaria Deo vero renunciauerint & qui alteri res diuinas tribuant, aut beneficia quidem nunquam nisi diuina sint, communicationesque, & reuelationes a Daemonibus postulent. Hae conckisiones tam sunt necessariae, quam principia ipsa; nisi quod principia per se firma sunt, conclusione vero ex principiis iUis suis, quae ante diximus, demonstrantur. De officio autem in proximum secunda legis tabula iniperato exemplum hoc esto. Deut. 22. 8. Ciim aedificabis domum nouam, tum facies loricationem ad tectum Si
clam
incitabit te frater tuus, fiUus matris tuus, aut fiUa tua, aut
;
,
,
;
tuum
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's