Opuscula theologica selecta - pagina 454
filRENICI PARS
430
I.
itidem procedant singuli, nec folia, flores, fructus edant illi pariter. Est autem caput rei & fundamentum Christus , Spiritus , & vita illius. Qui alias res in seipsis non perinde habent, neque Christi & Spiritus & vitae fructus pariter explicatos sentiunt in se, aut coram illis proferunt, hi non continuo extrudi possunt ex regno Christi, aut frangi eorum animi odiosis comparationibus. Nam si ramos & fructus eosdem non habent; at idem principium, eandem radicem habent : ac proinde ciim in principio radice & vita sint pares, pariter coagmentati a nobis censendi sunt. quo respiciebat Apostolus dicens, nullum per Spiritum Dei loquentem dicere lesum anathema, & neminem posse lesum dicere Dominum, nisi per Spiritum sanctum. i. Cor. 12. 3. Est enim relata, etiam minimi cuiusque in regno caelorum cum Christo capite nostro coagmentatio , qua omnes manemus in illo, & ille in nobis manet: ac propterea prout anima in omnibus corporis membris viuit, omnia vicissim in illa, & viuit indiscreta vita, quae omnium & singulorum communis est: ita etiam in nobis Christus. Par itaque omnium est vnio , & communio par: sed impar a Christo quidem donorum, vocationum, & operationum ex communione hac in nos proficiscenlium modus a membris vero , ordo , functiones , & operationes impares. Est igitur Christiani cuiusque officium, vt quam dihgentissime secum ipse reputet, quantam gratiam honoremque a Deo acceperit, quod in spirituale ilkid aedificium accitus, & coagmentatione firmissima compactus cum Christo & membris illius, parem cum reUquis suis fratribus sortem haereditatis gloriae in communione Christi adeptus est: Ac proinde quemadmodurn interno illo Seruatoris nostri testimonio in fide credit, & suo testimonio in cbaritate credi desiderat se esse membrum Christi Ecclesiaeque cathohcae eius , ita etiam de aHis pro sua in Christum fide & charitate in fratres statuat, eos secum in compagem sanctissimam hanc adducendos curet, adductos cum Christo & Ecclesia eius coaluisse sentiat, honoremque eis tribuat prout honorem a Deo ipsis haberi videt. Non hic opiniones hominum quae fidei Christianae repugnant, non aduersantes charitati suspiciones, offensiones, odia, aut eiusmodi aha adducenda sunt, vt iudiciis nostris, quae de aHis temere facimus, superciliose indulgeamus. Fides in Christum, qui alterum vocat vt me, & charitas in proximum, quae me aeque erga illum obUgat at(|ue ahos erga me, haec illa sunt quibus nos agi in hac vita decet : vt deinceps neminem secundiim carnem cognoscamus qucmadmodum profitetur (f. 707) de se Apostolus, sed si quis est in Christo, cum nouam creaturam esse statuamus, & paris nobiscum vitae dignitatisque consortem. Non sum nescius Hebraeam vocem ahter exponi vulgo, & ad solam quantitatem (vt vocant) discrelam referri plurimum, cuius ratione constat nos omnes, qui diuisi sumus ahj ab ahis, vocari in corporis ilHus vnitatem. Veruntamen cum rem introspicio dihgentiiis, non possum quin ad quantitatem quoque (vt vocant) continuam hanc vocem refcram, hoc in loco inteiUgam conuenientissimam aequaHtatem 110stram omnium in summo iho beneficio Christi participando hac voce declarari , vt in slructura iusto omnes partes ad dignitatem & firmitatem operis sunt suo modo aequabiles. Quae 'loctrina plurimum momenti ad consensionem & pacem inter eos quos Christus Ecclesiae suae accensuit, & porro vocaturus est, alendam & continendam adiicit. Atque haec causa est, cur pariter potiiis quam vnh visum fuerit Hebraeam vocem rcddere.
&
&
:
&
&
4.
Nam
illuc
ascendunt tribus
,
lah , ad testimoniuni Israeli datum nomen lehouae,
tribus
cclcbrent
PosTQUAiM de forma cssentiaH Ecclesiae diximus,
,
vt
& communione interna sanctorum quam
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's