Opuscula theologica selecta - pagina 129
THESES THEOLOGICAE.
107
Deus Pater in filio per Spiritum sanctum. Secundaria sunt ministri Dei Apostoli, quos Deus tanquam notarios publicos adhibuit, qui verbuni suum obsignarent , obsignatum Ecclesiae traderent. Se vero Scripturae auctorem esse olim testatus est, & ([uotidie testatur ordinarie & extraordinarie , communiter & sinrincipalis est
Prophetae
&
gulariter, Communiter testatur Deus se authorem Scripturae esse aut secundum ortum Scripturae semel aut secundum actum perpetuum in Ecclesia sua. Secundum ortum Scripturae Deus se auctorem asseruit, stantc quidemarcaper fumum, & illo ordinario' indicio per Vrim & Tummim: sublata arca multis aliis modis, adeo vt nihil auctoritatis post Symbolicas illas significationes (f. 1595.) sublatas, reliquis scriptis deesset. In Nouo Testamento se auctorem coram testatus est, & Apostolos notarios suos agnouit. Quotidie vero idem testatur in Ecclesia sua, maiestate quadam ex ipsa Scrip6. turae simplicitate relucente, Euentorum contecutione, singularum partium inter se harmonia, denique Ecclesiae contestatione quae auctorem Scripturae Deum accepit olim ex perpetuo lapsu temporis agnouit, & constantissim^ tuetur, denique consensu piorum alioquin etiam inter se de aUis dissidentium. Omni vero exceptione maius est singulare testimonium Spiritus Sancti , qui in cordibus fidelium fidem facit Scripturam sacram h. Deo authore emanasse: i. Cor. 2. 12. /mn. 16. 13. i. loann. 4. i. licet enim illa testimonia in se clara sint, tamen nequaquam permouent necessario nisi Deus ipse cor nostrum disponat ad eorum apprehensionem & fidem. Finis Scripturae_ duplex est, vnus remotus vel summus: alter propinquus & 7. priori subordinatus. Primarius seu summus finis est gloria Dei (omnia enim facit Deus propter seipsum) idque duplici argumento: vno, a natura ipsius Scripturae sumto, qua Sapientiam Dei rerimique diuinarum tradit: altero ab effectis eiusdem qua reuerentiam cordibus nostris ingenerat maiestas illa diuina, sole clariiis in Scriptura Sacra elucescens. Secundarius vero finis est electorum bonum, quod consistit in con:
formatione nostri cum Deo , quae ex communicatione verbi & interna Spiritus operatione existit: loan. 20. 31. Etenim hac Scriptura duce ad bonum commune, idest, gloriam Dei contendentes ad bonum singulare salutem nostram deducimur quem finem eleganter expressit Apostolus Pauhis ciim dicit nos conformandos imagini FiHj Dei. Roni. 8. Et Petrus cum nos consortes diuinae naturae effici dicit. 2. Pet. i. 4. 8. Ex his itaque constat Sacram Scripturam, materia, formS., efficiente & fine, diuinam esse vnde necessario consurgunt duo Authoritas Scripturae omni exceptione maior, & perfectio incomparabiHs. Authoritas quia a Deo est, cuius veluti Principis tum in omnes iure naturae, tum vero in Ecclesiam iure gratiae, sunima & plena est potestas, ide6que rescripta eius sola authoritatis summae, & absolutae sunt. Z>«//. 4. 2. Sicuti autem auctoritas Scripturae in se summa est, & irrefragabiHs , ita illam nobis Deus eisdem indiciis testatam facit, quibus se auctorem profitetur: ita vt nullo modo necessarium vt aut Ecclesiae auctoritas eam nobis commendet, aut conciliorum sit decreta stabiHant, quorum vtrorumque munus est auctoritatem a Deo inditam tradere & propagare: non ei maiorem adstruere, vt perperam opinantur Pontificij: Eccius Enchir. de auct. Script. Eodem modo & Scripturae perfectio ex antecedentibus elucct. Haec Scriptura ita constituta, appeHatur Canon Fidei nostrae, id est indubitata 9. regula, eorum omnium qiiae fidem nostram & vitam concernunt. Sed quoniam hodie magna de^ Canone & partibus eius controuersia est, dum aduersarij nostri nimis late fimbrias dus extendunt, Bell. libr. i. cap. 4. hic quoque de eo paucis dispiciendum. Duplex itaque a prisca Ecclesia Canon fuit obseruatus proprius & aequiuocus Atigust. de ciuit. Dei., libr. 18. cap. 26. siue vt dinstinguit Athanasius in Synopsi. ngaToxdvwp xxl JsvTsgoxcivmv. Proprij Canonis dicti vniuoce duae sunt conditiones inseparabiles , quod veritatem diuinam continet diuinitus materia & forma, Sr quod ,
,
:
.^
,
auctoritate
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's