Opuscula theologica selecta - pagina 106
DEVERATHEOLOGIA.
86
&
diuinae omnibiis modis naturam nostram huius vniuersi totius superant. Quapropter ciim nec a nobis, nec a natura & vniuersitate naturae comprehendi possint certe nec in homine, nec in re creata vlla, ac ne in tota quidem hac uniuersitate caussa efficiens Theologiae quaerenda est. Cur enim quaeratur in re eiusmodi, vbi nec est, nec vnquam inesse potest interna vi, aut facultate ipsius? Genus supernaturale est, non igitur a caussa naturah, nec ab ipsa quidem natura proticisci potest. Quin etiam vsque adeo supernaturale est, vt a Deo solo, velut efficiente caussa principio, produci possit, quia formas supernaturales sohis producit Deus, non forma vna aheram. Secundum genus itaque quum de Theologia nobis dicendum est, vnica est singularis caussa efficiens illius. Sed quia speciem Theologiae circumscriptam quaerimus, caussam efficientem ihius, prout Theologiam hanc nostram appellamus, ideo caiissam qiiidcin Thcologiae absoliitae nostrae vnavi principalem dicimus cssc: Altcram verb instrumcntalein: quia certo quasi instrumento Theologia illa,quaepur^ a Deo profecta est, efficitur nostra, & (f. 1410.) quasi in familiam transit humanigeneris. Sic duplicem caussam efficientem esse Theologiae asserimus: Vnam, principalem, quae Theologiam vi sua informauit sola: alteram instrumentalem , quae sapientiam illam diuinitus informatam aptauit accommodauit ad captum nostrum. Quamobrem de vtraque suo ordine deinceps acturi sumus. Thes. XXIX. Principalis efjiciens 6^ absoluta caussa nostrae Theologiae est Deus :
&
&
&
&
^^
Pater in Filio per Spiritum suum eam inspirans , vt qui vnicus est actor , cS^ ejfector swnmns , ac pcrfectissinms sapientiae huius in seruis suis. Quotiescunque rerum effectarum causae ordine expenduntur, (ordo autem inter plures simul efficientes obseruari debet) id semper necesse est, vt ejus causae, q\idiQ principaiis est, ratio principaliter habeatur, quaecunque tandem sint ad vnum effectum concurrentes. Sed quia rebus
plurimiun accidit, vt causis pluribus inter se coordinatis, singulae & pro sua parte in communi effectu operentur: contra vero, quae causae solae sufhcientes per se efficientesque sunt, eae dicantur absolutae: propterea de rebus diuinis acturi quae toto genere & modo ab effectione rerum creatarum differunt, duo attributa simul coniunximus, quum simul principalem causam effuientem 6^= absolutam nostrac Thcologiae diceremus. Principalem vel praecipuam eo appellamus quod causae vnius cum altera ad eundem effectum pertinentis fit comparatio. Absolutam vero , quod sine alia vlla adiuuante praestat effectum suum vi sola , & facultate sua. Etsi autem duo haec in rebus creatis non possunt facile concurrere tamen in rebus diuinis vtrumque simul propterea coniungimus: tum quod Deum credimus vt causam efficientem absolutam, in omnibus, etiam in subordinatis causis operari, tum quia si quas causas ampliiis adhibet, semper priucipalem inter omnes causas obtinet, quibus sapientissime iustissime'que vtitur, vt perficiat voluntatem suam. Quod si res vlla est quae caussa admirabili & potentissima opus habuerit, ea certe est Theologia, quam homines non a natura, sed a gratiae soliim communicatione habere possunt, ex quo Theologia nostra, id est, humana fuit appellata. Nam si nemo cognouit ea quac sunt hominis nisi spiritus hominis certe hanc qui est in eo sapientiam quae est sapientia diuini spiritus nemo homo fuit cogniturus, nisi superuenisset aliunde apud iiomines reuelatio. Quapropter caussam efficientem huius Theologiae statuimus esse Deum Patrem in Filio per Spiritum suum, id est, vnumverum aeterniimque Deum, & in vnitate essentiae tres personas, communiter operantes in hac communicatione gratiae. Quis enim reuelet ea quae sunt Dei, etiam profundissima, nisi Spiritus Dei ? & in quo, aut a quo Spiritus idem reuelaturus est, nisi in Filio mediatore nostro, & a Patre, qui filium dedit Prophetam & magistrum vnicum Ecclesiae suae. in
creatis
partiales sint (vt vocant)
,
,
,
:
,
,
Huius
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's