Geheugen van de VU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Geheugen van de VU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Geheugen van de VU.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 494

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 494

3 minuten leestijd

EIRENICI PARS

470

I.

Cor. 9. 27. In hunc igitur modum Psaltes, vbi omnes instituit studio quo pacem Ecclesiae opus est expeti, & singulos de pacis informauit, statuit postremo se ipsum in exemplum sermonum suorum & doctrinae communis statuere. Atque hoc certo consilio facit tum vt doceret suos , quam vere & ex animo antegressa illa documenta de laetitia & pace in commune Ecclesiae proposuerit, tum vt omnes videant & sentiant nos a seruis Dei non doceri res (vt vocant) impossibiles, neque obrui oneribus difficilibus portatu, quae ipsi digito suo mouere noluerint; sed potiiis vt ilUus aUorumque Prophetarum exemplis, tanquam nube testimoniorum, circumsepti, discamus tandem nos taedere nostri, naturaeque nostrae, & ad ofticium (f. 741) illud sanctum, quo nos prouocauit, quasi praeeunte eodem duce contendamus. Hic ergo finis ille est ad quem Propheta spectauit, cum hos duos versus antecedentibus subiiceret nimirum vt nobis sisteret inexemplum, & nos suo ipsius exemplo accenderet confirmaretque in sancto instituto nostro. Summa est. Dauidem velle, certissimisque de causis, ac necessariis, sermone expetere & opere procurare pacem Ecclesiae Dei; & hoc officium spondere, dum erat victurus, ad communem aedificationem. Partes itaque duae sunt: vna est sponsio sermonum orationiimquc ad pacem Ecclesiae pertinentium altera, sponsio operum ad eundem finem, si qua vnquam ratione vUa ab ipso poterunt proficisci paci Ecclesiae commoda. Prior locus S. versu, posterior vltimo proponitur. Quamobrem de vtroque distincte nobis videndum est: & quia causae simul coniunctae sunt, de iUis eadem opera dicendum quod ad hunc locum videbitur ])ertinere, & ad consiUum nostrum. Sponsionem igitur sermonum de pace Ecclesiae Propheta faciens , dicit Eloquar iatn : pax tibi. Causam vero adiicit \\\\s\ propter fratrcs meos ^ e^ amicos meos. Ac de causa quidem iam ante diximus. Nam quaecunque ad communionem sanctorum edocti fuimus pertinere , ea fundamento nituntur iUius germanitatis seu fraternitatis , & propinquitatis nostrae, quam non soKmi inter nos habemus anatura, veriim etiam (quod potentius est) a gratia Dei in Christo, omnes quidem vocante communiter; sed benedictos a Patrc vocante singulariter. Haec conscientia, qua nos fratres propinquos aUos esse aUis nouimus, coniunctissimos efficit, vt tum pacem inter nos procuremus, tum de pace & prosperitate aUj aUorum laetemur in Domino. Haec igitur causa iUa est, ad quam Propheta respexit iUis verbis. Etsi , quod ante disertis verbis expressimus. non temere YxQ^\\t\.di fratrcs &^ amicos distincte nominauit : sed vt per incrementum elegantissimum oratio assurgeret. quia fratrum appeUatione ij solum proprie continentur, (jui & natura & gratia nobis coniuncti sunt in Ecclesia Dei; amicorum vero appeUatione etiam ij qui foris sunt, & ab Ecclesia absunt quibus vocandis omnes operam dare tenemur in Domino, quia (vt ante dicebamus) qui non sunt contra nos, ij pro nobis esse putandi sunt Luc. 9. 50. quemadmodum promissione Deus ostenderat, dicens, Benedicam iis (lui benedicent tibi, cum Abrahamum promissionibus gratiae instrueret. Hanc eandem causam pios omnes indesinentur sibi, praesertim hoc funestissimo perturbatissim6que seculo , necesse est ante oculos ponere; vt non aUenationibus (quas videmus) animorum , aut praeposteris & iniquis in aUos iudiciis studeamus; sed optima fide (& conscientia fratres amicos singuU cognoscamus, cum iUis coalescamus quam diUgentissim(i, e6sque oumibus officiis quae in manu nostra Deus posuerit, ex charitate dwnoxQiTu) prosequamur. Haec igitur causa, quae Prophetam excitauit, & nos omnes longe lustiiis ac vcaementiiis excitare debet ad Ula, (juae post sequuntur, officia praestanda accuratissimd' cjuam Themistocles oUm se MiUiadis tropaeis cxcitari de nocte praedicabat. Haec enim tropaea sunt Dauidis & Christianorur.) oumium Pauli vtamur verbis.

i.

summo illo pioque modo expetendae illius de

:

:

:

&

:

,

clarissima

i

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 494

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's