Opuscula theologica selecta - pagina 379
DEPOLITIAEMOSISOBSER.
355
contumelia Deiim & naturam ipsam afficeret, sacras illas &inuiolabiles leges violando: an denique existimari posset eum hominem vn(|uam crga se ae(]uum fore, qui &' suum ipsius principium ;\ se abiudicet, in quo viuit, mouetur, atque est, & omnia quasi lineamenta eius in lege naturali & diuina euidentissime ducta expositd^jue omnibus obliteret? Quod si harum legum tanta est auctoritas, nemini dubium esse potest, quin lex Mosis eadem auctoritate sit, qua legem naturalem ac diuinam tradit ])rincipia antiquata reuocans, restituens perdita, ignota communicans, & diuina prodens :
humano modo.
Dc huinana autcm lcgc^ 6^ /r^^^r/i//^ ///«('/«d!//;^?/^ quae habentur in Mose mirum si varia/it scntentiac nec satis de auctoritate eius inter nos conuenit. Cum enim hominum conditio indesinenter variet quam plurimum, & iudicia de conditione ipsorum varient, & pro conditione iudiciisque hominum varient humanae Thes. lo,
non
,
est
^
& in his ipsis omnibus non hic solum ab illo, sed vnus & idem plerumque a se ipso dissentiat, denique per se in omnibus ev^mog avdQwnog quod vulgo dici solet: id contra foret summa admiratione dignissimum, si in iudicio de auctoritate legum iudicialium Mosis, & de humanis legibus, omnes homines inter se consentirent. ludiciorum enim summa est infirmitas, frequentissima varietas, incredibilis diuersitas, etiam in rebus leuioribus; & in retanta quis iudiciorum certitudinem, stabilitatdmque, & consensionem credat obtineri posse ? Veruntamen nitendum est nobis, vt quoad eius fieri potest, iudicia hominum adunentur; & quia plurimum ad hanc rem potest, causas istorum malorum, quae iudicia humana torquent, aperiamus: pauca iam si leges,
^
de eo argumento dicturi sumus. ludiciorum humanorum hic ordo a Deo & natura fuit constitutus , vt ratio principia ex intellectu depromeret, ex principiis conclusiones necteret, conclusiones aptaret rebus particularibus, & ex condilionibus partictilaribus , determinationes iustas, singulas, omnes, omnino, omni tempore, ad omnia conficeret, & alios ratione iusta conficientes obseruaret. In his autem omnibus ad singula labascit iudicium nostrum. Primtmi enim intellectus non habct communia illa principia enodata & expHcata, vt opus esset ad iudicium rect(i; de rebus tantis faciendum neque voluntas intellectui excitando & recolendo inseruit, vt par est; ex quo fit, vt semper de turbido fonte iudicia hauriantur, obscura, turbida, impura, vitiosa. Deinde vero infirma est, iinperfecta, cSr perturbata , deprauata(|ue ratio, quae ex qualibuscunque illis principiis de intellectu nostro deriuatis conclusiones tenetur facere: siue impediatur suis ipsius tenebris, siue particularibus studiis obscuretur atque traducatur, ad quae vokmtas omnibus momentis, innumeris modis, obiectis, & occasionibus abripitur. Tum vt conclusiones iustas quodammodo ex principiis iudicium nostrum per conclusiones nobis tam obscurae sunt prae infirraitate nostra, suas ex principiis oportet statuere & natura ipsarum, & numero (vt ita dicamus) innumero: vt nobis semper aqiia (quod aiunt) haereat, velut in caligine caeca palpantibus praesertim si ad conditiones particulares rerum earum respicimus de quibus oportet iudicari. Etenim non solum res ipsae natura sua variantur, sed etiam conditiones in ipsis per momenta singula succedunt aliae aliis: quas nuUa creatura ciuamuis oculatissima & plane Lyncea, ne caelestis (juidem, perfecte possit recognoscere, nisi instructa virtute gratiosa Dei su(f. 1501) pra naturam ipsius, & tamen sine hac cognitione rerum conditioniimque particularium, quid fieri potest certi & explorati iudicij ? quomodo iustae determinationes iudicio certo adhiberi? Hinc illa iudiciorum peruersitas, hinc ditferentia; secundum quam nec singulas determinationes iustas cum ratione facimus miilto minus omneis nec omnino, nec omni tempore, nec ad omnia facimus; nec alios, si quando iustas determinationes faciunt, commode facientes animaduertimus. Ex his tam multis & grauibus ,
:
,
;
,
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's