Geheugen van de VU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Geheugen van de VU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Geheugen van de VU.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 503

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 503

1 minuut leestijd

EIRRNICI PAR<^

II.

479

principlum vitae suae. Christiani sunius typo sed veritatem ipsam typi plerique oppugnamus, & euertimus in nobus vitiositate nostra, viariimque nostrarum deprauatione. Principium tenemus, & fugimus: typum videmus, & delemus. Hoc scilicet Christianorum est. Si ergo Christiani sumus, & communionem illam habemus cum Deo, etiam atque etiam Christiani simus cum fratribus nostris necesse est, colamusque cum eis communionem vere Christianam, quae nobis hoc loco imperata est. Qu6d si rerum istarum communionem inter nos instituit Deus; quis aded demens est, vt non continud videat modi quoque ad has res pertinentis communionem esse oportere ? Hunc auteni modum exponit Psaltes cum de fratrum habitatione vna vel pariter instituenda loquitur. Nam qui vnum sunt in Christo, qui vno iure apud Patrem, qui principio viuunt, qui ad eundem typum imitandum & eundem fmem prehendendum vocati sunt, non seorsim quidem singuH, sed vna coniuncti virtute Dei; hi profecto non possunt non sentire necessitatem coagmentationis suae, & rebus omnibus inter se communicare , vt optatissimum illum finem ad quem vocati sunt, per gratiam assequantur. Vnimi est corpus (inquit ApostoUis Ephes. 4. 4.) & :

vnus spiritus: sicut & vocati estis in vnam spem vocationis vestrae, vnus Dominus, vna fides, vnum baptisma, vnus Deus & pater omnium, qui est super omnes & per omnes, & in omnibus vobis His denique omnibus vnum commune domicilium & vna statio, Ecclesia Dei; in qua nos versari necesse est, & conuersari prout decet vocationem nostram , primum Deo seruientes deinde verd alios aliis secundum Deum & vbi singulari ac communi opera, separata & coniuncta, ad vnum illum finem supernae vocationis, tanquam vnius domini seruos, & domesticos vnius domus, :

,

oportet contendere. Quid.? qu6d non solum vnitas, sed etiam in hac vnitate nostra membrorum & actionum omnium proportio eadem voce imperatur? Ex qua id sequitur boni, qu6d neque a se ipso quisquam diuersus sit in via Domini , neque a suis fratribus , neque i Domino; sed constanter totus Domino suo fratribusque suis adhaereat, sequatur Dominum cum fratrum corona religiosissime. Sed de hac re in Psalmum antecedentem iam satis diximus, Deus ille, qui dat velle & perficere pro bonavohmtate sua, gratios^ admoueat paternam manum , vt per eam toto corpore, animo & mente sanctificemur , huic officio incumbamus communionis nostrae in timore

&

&

&

ipsius.

Postquam ver6 quaenam haec communio sit audiuimus tempus est vt ex Dauide cognoscamus quid de ea praedicari possit. Hanc igitur communionem duobus nomiBomim i> amoenuin esse^ hanc communionem nibus Psaltes concelebrauit dicens coH. Duplex gratia in communione sanctorum proponitur bonitatis & amoenitatis, vel iucunditatis summae. Haec autem duo non temer^ h Propheta fuerunt posita, sed accommodat^ ad naturam & captum hominis. Omnes nempe k natura haec duo expetunt, quod bonum est, & quod iucundum. Sic bonum expetimus vt voluptate si austerum coniunctum velimus esse etiam a medicamento quamuis saluberrimo est, abhorremus. Sed bonum & iucundum vulgo cum dicitur, quamplurimi errores mentibus humanis solent obrepere. Nam bo(f. 749)num aut commune est aut particulare, praeterea aut animi aut corporis, tum aut morale in actione positum, aut naturale soliim in sensu & contemplatione postremo aut aeternae iUius vitae, aut huius periturae: quorum prius supernaturale atque diuinum est, inspiritu; hoc naturale & humanum, in carne & sensu positum. Quid hic homines faciant iudicij ? Certe qui minim^ omnium vtuntur ratione , bonum particulare communi, corporale spiritaU, ;

:

,

:

,

&

naturale sensuale (vt ita dicam) moraU , praesens futuro anteponunt : quia plurisensui, vt pecudes, rationi perparum, auctoritati Dei in verbo reuelatae nihil omnin6 tribuunt. Qui ver6 calamo rationis soUus freti sibi videntur sapere, ij in suis ratiocinationibus

mum

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 503

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's