Geheugen van de VU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Geheugen van de VU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Geheugen van de VU.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 450

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 450

3 minuten leestijd

filRENICI PARS

426

I.

omnes hac ratione (qui fructus est maximus, de quo ante diximus) tum Ecclesiam Deo, tum nos in Ecclesia noscamus, & laetemur de hoc vtroque bono laetitia

vt in

spirituaH, quam sancti olim professi sunt. Ecclesiam ergo diuinum argumentum laetitiae nostrae , Propheta hoc loco descripsit atque commendauit duobus nominibus, vt studium piorum adeundi eam & permanendi in ea magis ac magis accenderet quum ostendit primiuii quid sit Ecclesia in se deinde quae officia & operationes in ipsa ex quibus internosci possit. Nam quod plerique omnes hoc tempore conqueruntur, id certissimum est, Ecclesiam, vt in se est, non facile ab hominibus cognosci posse, sed notas illius obseruari foris oportere. Habet quidem Ecclesia in sese notas sed quas ij soKim vident qui in Ecclcsia sunt Sed quaecunque foris existunt notae, eae a domesticis optime, ab exteris etiam aHquo pacto , etsi non optime, videri possunt. Hunc igitur ordinem Propheta seruans, Ecclesiam, prout in se est, hoc versu describit, dicens: Hierosolynia constructa^ vt cmitas quae coagmeiitata est inter se pariier. Meminisse autem veHmus lectores eorum quae ant^ diximus, de Hierosolymorum interpretatione. Fuerunt materiaha (vt ita dicamus) Hierosolyma in natura rerum; Fuerunt figuratiua & sacramentaha instituto: Fuit veritas figura sacramentaU adumbrata. Vidit prisca illa Ecclesia materiatam vrbem Hierosolymorum: accepit a Deo figurae institutum & coluit: Credidit veritatem & prehendit fide: quam nos eadem fide percipimus, postquam materiata Hierosolyma perierunt, & figurae sunt a Christo antiquatae. Est ergo in hoc loco nomen Hierosolymorum sic accipiendum atque si perscripttmi a Propheta esset, Ecclesia constructa, &c. de qua Ecclesia ciim tantopere hoc nostro seculo laboretur, audiamus quid Propheta iicat, & insequamur vestigia ilHus ad peruestigandam in veritate Ecclesiam Dei. Dicit ergo; constructa vt ciuitas quae coagni. &-'c. Quibus verbis ostendit Ecclesiam in se ipsa aedificium esse, deinde ostendit aedificationis modum. Nam aedificium esse pronunciat, Optinic constructain: Modum vero aedificationis sequentibus declarat, dicens; vt ciuitas quae coagmcntata est iiitcr se pariter. Sed quemadmodum Hierosolyma in typo & figura dicta sunt, pro eo quod est Ecclesia; sic etiam attributa haec secundum modum iUius figurae & typi conscripta sunt: Et quod tum in opere materiatum fuit, nunc in opere citra materiam iUam intelHgendum est, quia Ecclesia opus spirituale est. Nam etsi homines (vt ante diximus) materia sunt Ecclesiae tamen non sunt materiati secundtim animam, quod est praecipuum ipsorum: deinde Ecclesiam forma, non materia facit: ac proinde homines in Ecclesia & de Ecclesia sunt, illa

,

:

,

,

,

,

,

,

qui forma Ecclesiae, in eis est: quam formam in versum primum declarauidiceremus. Postquam igitur formam iUam essentialem & internam ex Prophetae verbis cognouimus, iustissimum est & ordini conuenientissimum (quemadmodum Propheta fecit) ut quaecumque huic formae adiuncta sunt necessaria cognoscamus: Cumque res omnes a forma habeant suum esse & operationes suas, vt ex eodem auctore; quid iUa forma in materia efficiat, & quid pcr materiam

qua mus,

is

cum de domo lehouae

doceamur. er^o forma iUa quam supra diximus , vt Ecclesia sit aedificium spirituale , & aedificium omnibus modis vnum. Etsi non temere a Propheta dicitur, Hierosolyina aedijlcata.^ pro eo quod nos dicimus, Ecclesia aedificium. Nam hac ratione duo voluit Propheta a nobis obseruari, quid sit, & a quo sit effecta ac potiiis efficiatur id quod est. Est enim aedificium, & quidem aedificatum ab eo qiu solus ditunitus diuinam aedificationem potest instruere, & quod in dies aedificatur per gratiam iUius: quemadmodum etiam Apostolus ad Hebraeos, cap. 3. 6. hanc domum k Christo Ijsu constructam praedicat, &: subesse iUius vt fiHj imperio ac gubernationi. Hoc fundamento vniuerse posito, Ecclesiam esse aedificium Dei, Propheta transit Efficit

vt

sit

ad decla-

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 450

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's