Geheugen van de VU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Geheugen van de VU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Geheugen van de VU.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 486

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 486

2 minuten leestijd

EIRENTCI PARS

462

I.

a meritissima ruina & peste conseruauerit. Nam vt nihil de fine & modo scriptionum dicam, quia iam ante perstrinximus, quotusquisque est qui a rebus fundendis abstineat, quas taceri praestitisset ? si ad dogmata respexeris , hic multa incommod^, multa improprie, multa falso deblaterantur ab his & ab (f, 734) illis, quae vbi semel euolauerint, neque ex scriptis reuocari possunt, neque exanimis scribentium ; qui se cupiunt victores esse ac non victricem veritatem neque ipsis in mentem venit sanctissimi iUius dicti, quo Pauhis vtebatur, nihil posse nos contra veritatem, sed pro veritate. 2. Cor. 13. 8. sin ad actiones hominum quae perscribuntur, animum & cogitationem conuerteris, de quibus dicimus eo Uberius, quo magis studiis in hanc aut illam partem impelhmur quis nescit multa etiam benefacta non nisi tempestiue enunciari oportere? malefacta vero nunquam, nisi ex necessitate ? Atque hic ille campus est, in quo plerique deUcias agunt hoc ipso tempore; quo ad charitatem non solum auctoritate diuini verbi, sed etiam grauitate iudiciorum eius, euentoriimque lamentabihum quae (proh dolor) videmus quamphirima, nos omnes vno animo necesse habemus contendere. Deinde quam graue est ilhid , obsecro quod in istis omnibus scriijtionum generibus iudices non cornpetentes, non scientes, non aequi, appellantur? Queni enim, ainabo te, mihi ap])ellas iudicem, siue de dogniatis aut rebus eo pertinentibus, siue de vita hominum instituas dicere ? Nonne appellas plebem ? cui nec donum, nec vocationem impertiuit Deus, vt de rebus istis cognoscat, nedum ipsa iudicium faciat. An ignoramus inscientiam plebis aut populi, quem scriptis prouocamus? an ignoramus studia & partes in quas post onmem hominum memoriam plebs <[uam facillime & leuissime per eiusmodi tlabella scissa est ausu tenierario ? Quin illud ferme iii more est populo, si iudiciuni ad ipsum deferas de rebus grauissimis, vt statim ferat sententiani siue ex opinionesua, f}Uae perpetua est ignorantiae comes; siue ex studiis, quibus inconsulta plebs plurimum traducitur. Hi scilicet quorum non interest de multis cognoscere, donum habent vt recte iudicent, nec vocationem vt vel cognoscant, hi (lui nec gratiose

,

:

,

;

,

,

:

(inquam) competentes iudices futuri sunt. Quid vero, quod hoc ipso facto, dum plebem appellas & commoues, viris bonis prudentibiisque os plane obstruis? qui operam dant ne aduerso llumini, quo fertur populus, obniti videantur. Nam cur tibi homini trilmnitio, & clamoribus fora ac compita implenti, fune'mque longum trahenti imperitae plebis, oblcquantur boni intempestiua obmurmuratione ? Tu in tuo foro tibi videris dicere illi in iusto cupiunt. Quid ergo? dixerit fortasse quispiam tune populum iudicem iniustum dixeris ? minime gentium. nam ne iudicem quidem esse dico alioquin cuius erit iudex nisi aut sui ipsius, aut eorum quos habet iudices? vtrumque vero absurdum est. Quod si quis in populo iudicium assumit sibi in plerisque rebus quae traduntur scripto hac licentia temj)orum; is qua fide, cjuo iure faciat, viderit; cum omues alios anteuertit imprudentia sua; nec Deo ipsi, nec iudicibus vocatis a Deo concedit locum. Nam in rebus dogmaticis, & quae cum fide coniunctae sunt, cur potius aliquem de stiua iudicem audies quam eum qui rebus sacris diligenter secundiun Deum operam dederit ? Cur potii^is tumultuarium plebis conuentum , aut concursum ac sibilum anhelantis audies, quam iustum concilium ex iis hominibus constitutum, quos Deus instruxerit donis & vocatione ad piam & sanctam rerum quae controuertuntur definitionem ? qu6d si crimina sunt, conuicia, contumeliae, aut vitae mal(^ gestae exprobrationes primimi Deo iniuriam facis, qui ordinem humanum instituit, de rebus male gestis in vita humana cogniturum Deinde iUis ad quos rei cognitio pertinet, iniuriam facis, quam iniuriam, vt illi dissimulent, non tamen dissimulabit Deus praeterea populo iniuriam facis c['.iem imprudentem excitas, vt conuolet in ius publicum actoritatdnique magi:

:

,

:

,

,

:

:

:

stratus

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 486

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's