Opuscula theologica selecta - pagina 427
EIRENICI PARS
403
I.
ciuilis scientia militari praestat, quia militia ad bonum ciuitatis ordinata est. Haec omnia si in doctrina sacra religios^ exi^endamus, & ea ipsa quam ex his psalmis (Deo dante) sumus percepturi; Deus bone, quantam dignitatem maiestatemque cernimus ab omni parte circumfulgentem nos & diuinis illis radiis in mentibus collustrante Nam si ad rerum contemplationem respexeris, haec scientia, haec doctrina est primo & principaliter de iis rebus, qtiae sua altitudine & amplitudine transscendunt rationem (supra omnes caelos euectae sunt ,) & diuinitus e caelo res omnes
exempli causa,
!
perfundunt sua luce (juae ad participationem eiusdem dignitatis caelesti gratia ordinatae sunt. Sin ad finem ipsius animum & cogitationem nostram conuertamus, non eum finem proponi simpliciter animadvertemus qui a natura rebus creatis omnibus aut etiam humano generi propositus est, sed ad cognitioncm fructiimque suauissimum nos perduci illius finis vltimi, ad quem omnes alij fincs scientiarum & actionum sunt ordinati. Deum enim vt finem statuit tS; communem terminum, ciim rebus creatis caeteris, tum hominibus singulariter destinatum: neque hoc solum, sed finem cuiusque proprium in illo communi termino reuelat, quod in eo apprehenso aeternam salutem & beatitudinem simus adej^turi denique ne quisquam aberrare possit media singula ad finem illum pertinentia & necessario cum eo coniuncta declarat sapientissime. quibus rebus quid dignius, vel augustius cogitari potest? Venio ad certitudinem. Quaecunque in hominibus scientiae fieri solent plurimi , eae certitudinem suam ex principiis & mediis cognitionis dicuntur habere. Principia earum naturaUa sunt immota & immediata per vim quandam naturae in humano intellectu ,
,
:
,
,
ingenerata: quorum alia ab ipsis scientiis, alia ab aUis depromi solent tanquam a quae superioribus. Huic doctrinae merito vindicatur omnis excellentiae perfectio immediate non a natura, sed a Deo: nec per naturam, sed per reuelationem gratiae principia sua obtinet certa, immota, & immediata. Quod si quae interdum k natura ratione humana adhibet , ea non tanquam mutuo aut precario a superioribus sed suo iure tanquam ab inferioribus & ancillantibus assumit non quo perficiatur ab iUis sed quo perficiat illas, & in vsu iustissimo singulas occupet. Nam cur non vtatur hac via Dominus & seruator noster? cuius doctrinam non propter defectum vel insuf:
&
:
ficientiam (vt ita loquamur) ipsius, sed propter defectum intellectus nostri, ad quos vt ex iis quae per haec salutaris doctrina pertinet, his adiumentis instrui oportuit :
rationem, velut scientiarum omnium humanarum matrem, innotescunt, iacihus ad ea percipienda deueniamus atque deducamur, quibus humana ratio & natura tota superatur. Media vero ad certitudinem doctrinae huius pertinentia cum his principiis plane consentiunt. IUae enim scientiae quibus homines intumescunt, certitudinem suam habent ex illo naturaH rationis humanae lumine , quae potest errare prout euentus in hominibus singulis plus satis ostendit. Haec vero scientia (vt cum Propheta loquar) excellentiarum perfectam diuinitus habet certitudinem ex lumine supernaturalis scientiae & diuinae, quae nec ipsa errare potest, nec ab vllo erroris spiritu circumduci. Sed quid multis probationibus afiunde accitis opus est? Doctrinam excellentiarum appellat Deus: quis dubitet eam ita esse vt appellat Deus? Deus hanc esse dicit sapientiam nostram & prudentiam ante oculos populorum, vsque adeo vt isti audientes dicant, Tantum gens ista maxima popukis sapiens est _& prudens: quis contradicat Deo veritatis? Est igitur excellens, imo excellentissima , irao omni omnis excellentiae perfectione absolutissima: quae omnia locutione Hebraea designantur. Cum autem haec singula eiusmodi sint, vt hominem, vel natura teste, adhuiusdoctrinae amores incredibiles debeant excitare: 6 miserum hominem, qui aliis in rebus omnibus facile cupit excellere, praetcrquam in iis quae veram excellentiam , certam
naturalem
,
plenamque Deo
teste
&
auctore obtinent!
Huius
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's