Geheugen van de VU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Geheugen van de VU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Geheugen van de VU.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 416

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 416

3 minuten leestijd

395?

i>E

POLITIAE MOStS

OBSF.K.

uatio , ex qiio impleuit Christus illius veritatem. Atqui eam adhibuit Paulus post illud teinpus, quam veritatem illius Christus impleuerat: aut ergo rem mortiferam Paulus adhibuerit, aut antecedens falsum dicamus necesse est. Responsio est, disiunctiuam non esse afisoov , ide6que infirmam argumentationem. Dicimus enim circumcisionem prisco tempore fuisse legitimam atque salutarem hoc tempore fore mortiferam , si quis vtatur ea: Sed medio quodam tempore fuisse mortuam, necdum mortiferam; :

nimirum quo tempore legales illas ceremonias (vt verbis vtamur Augustini Epist. 19.) cum honore quodam oi^ortuit. Optim^ enim ad Hieronymum scribens Augustinus tria tempora in ceremoniis demonstrauit distinguenda; vnum ante Christi passionem, in quo legales ceremoniae nec erant mortiferae nec mortuae, sed ad vitam piorum ordinatae: Alterum post tempus EuangeHj in publicum diuulgati, quo tempore legales illae ceremoniae aut mortuae, aut etiam mortiferae censendae sunt, praesertim quae ad complementum veritatemque in Christo praefigurandam pertinebant; Tertium denique intermedium tempus, quod pertinuit a passione Christi ad promulgationem vsque Euangehj: In hoc enim tempore fuerunt quaedam mortuae legales ceremoniae, quia neque vim vllam habebant ipsae, neque ad obseruationem ipsarum tenebatur quisquam: sed tamen non continuo fuerunt mortiferae, quia pro ratione hominum ad tempus sapientia diuina dissimulatae sunt. Nam quicunque ex ludaeis transibant ad Christum, poterant Ucite obseruare legales illas ceremonias, dum spem in eis non collocarent, easque sibi necessarias esse ad salutem arbitrarentur tanquam si absque legahbus fides Christi iustificare hominem non posset. qui autem ex gentibus ad Christum adducebantur, hi nuUa ratione ceremonias illas tenebantur obseruare, sed vti libertate quam Christus sanguine suo electis suis comparauit, idque ad aedificationem, ac non ad destructionem prout res omnes medias siue indifferentes a piis efferri

:

:

prudentibusque viris necesse est occupari. Nam hac ratione Timotheum circumcidit Pauhis, vt aedificaret; Titum vero minime, ne plus hoc suo facto destrueret. Gal. Fuit enim primo tempore circumcisio vitale sacramentum: secundo tempore 2. 2. corpus emoriens & cadauer recens mortuum: tertio denique tempore, in quo versamur, cadauer redolens atque mortiferum: Quia quod illoprincipio mortuum erat simphciter, progressu temporis, quo amphus coepit inualescere doctrina Euangehj, mortiferum effectum est. Ac tum quidem efferebatur honorifice, vt corpus mortuum: aut vehit moriens, comrnode curabatur: nunc vero conditum sepukumque in omnem memoriam permanet: ne, si refodiatur, exhalet mala in Ecclesia Christi mortifera. lam enim (Augustinus inquit) cum venisset fides quae prius ilHs obseruationibus praenunciata, post mortem & resurrectionem Domini reuelata est, amiserant tanquam vitam officii sui. Verumtamen, sicut defuncta corpora, necessariorum officiis deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed reHgiose; non autem deferenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tamquam canum morsibus proiicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum quamuis sit ex ludaeis, simiHter ea celebrare voluerit; tamquam sepultos cineres eruens, non erit pius deductor vel baiulus corporis, sed impius sepukurae violator. Atque in eamdem sententiam optime Fausto Manichaeo & aHis fuit iam oHm ab eo responsum conuenientissime. I. 19. contra Faust. Manich. c. 17. Quae ciim ita sint, vtrumque optime statuimus, & bene tunc a sanctis ApostoHs prouisum esse, & nunc bene a nobis statui; qui figit mutabiles aut mortuas leges, pro absohite necessariis, Hbertatem Christianis: qui mortiferas, vitam' adimere. Hanc vero Hbertatcm & vitam in veritate custodiat idem qui peperit & donauit, Christus Dominus & seruator noster, aeterna spiritus sui communicatione. Amen. (f. 1533). ,

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 416

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's