Opuscula theologica selecta - pagina 32
FRANCISCI JUNII VITA.
12
& sororum exemplis curare voluisset fruslra, tandem eo adducta est, vt se a me non amari aliquandiu crediderit, donec postremo congressu meo (qui fuit anno clo. Id. lxvii) ita esse animaduertit naturam meam, & infirmitatem istam meam (cuius me tam pudet, quam alium quemquam) excusauit condemnauitque. Quid dicam ? nisi impudentem ferme pudorem esse qui me tantopere impeditum distinet , ut vix sine pudore uxori res vulgareis enunciem, vix iam domi seruitio iraperem. Ex pudore haec consequuta sunt inde a puero, qudd mihi semper sim diffisus; quoJ aUorum factis audiendis, sermonibus obseruandis, & aduertendis in vsum meum studuerim; plus in audiendis aUis fructus perceperim quam in dicendo aliis attulerim; tardus ad loquendum certo consilio, nisi nie inconsulta abriperet animi perturbatio; denique Hcet honoris appetens, aliis Hbente animo primas honoris in dicendo aut rebus gerendis contamen semper cesserim: quae res ad peritiam quantum mihi praebuerit adiumenti, iudicari per aUos malim, qiiam inepte a me praedicari. Hoc autem eo Hbentius praedico de infirmitate mea, vt iuuentus ab exemplo meo praeceptum hauriat TaneivocpQoauvTis atque modestiae, vt certum fructum peritiae certo iudicio assequatur. Id enim testor, nihil mihi secundum benedictionem Dei tam commodauisse in rebus omnibus, quam illam de me ipso diffidentiam ex conscientia infirmitatis & pudoris mei , & studiosam ahorum quibuscunque adfui, obseruantiam. Praeceptoribus vsus sum cum in litterario ludo communibus, tum priuatis semper domi & singularibus , donec annum aetatis duodecimum excessissem, quo tempore lectionibus pubHcis incepi dare operam. In ludo litterario hi praeceptores mihi fuerunt plurimum , quibus gratiam referri aequum est a discipulo non ingrato, loannes (f. 7.) Popardinus, loannes Morellus, & Henricus Pampulfurius natione Germanus, vir singularihumanitate, & gratia in docendo maxima , domi, Petrus Galerandus , Dionysius Burgensis , quem post Canonicum factum fuisse audio, & Petrus Barba, qui commendatione patris, post quam a nobis discessisset , Aduoctus Regius apud Mohnnas Borboniorum effectus est. His praeceptoribus aliisque ego & frater natu maior cui nomen loanni, fuimus instituti: feHciterque beneficio Dei ad htterarum studia prouectus sum , cum fidem in docendo praestantibus iUis tum natura me puerum ad honoris & laudis appetentiam plus satis accedente. Sic enim mala radix iUa r' <pt,loTi.{iicig in me germinabat, vt nec aUenam laudem ista aetate aequo animo ferre possem miser, nec in mea existimatione iUa conquiescere, quam mihi conciUabam pertinacissima diUgentia. Atque his maUs seminibus Deus prouidentissime ad bonum vsus est, misertus mei. Accedebant ad communia iUa domi forisque studia frequentes admodimi a patre grauissimo & summi iudicij viro, occupationes, quibus me ad rerum humanarum peritiam cum studiorum cuUu coniungendam , teneUa adhuc aetate informabat. Nam quotiescunque me contingebat vacare astudiis, operam meam in reis audiendis, quaestionibus perscribendis , formandis capitaUbus sententiis, consi,
&
coram cognoscendis, & obseruando rerum cum aUarum omnium, tum vero capitaUum ordine adhibebat: & me in arcanis actionibus scriba vtebatur, nequid emanaret foras. Ego vero fidem & diUgentiam meam in studiis rebusque procurandis laetabar maxime probari patri: & ab aUis viris magnis quum audirem commendari, assentabar ipse niihi, & ad maiora in dies contendebam vehementissime , Sed huic instituto meorum studiorura cursui duo impedimenta aduersata sunt maxime: hinc durissima praeceptorum quorumdam iniquiorum in me acerbitas iUinc spes ampUssiraorum honorum in GaUia consequendorum pUis satis ostensa. Etenim arabitiosos iUos innatos in rae igniculos sic ante oculos rnuUorura excitatos adaugebat procerum aUquot opinio, qui per iUud terapus in regno GaUiae poterant gratia & auctoritate pluriraura. Hi enira apud patrera instabant saepenumero, vt me rebus maioribus addiceret, atque ad eas aetato ista sineret praeformari. In iis principes erant tres fratres Uis
,
Albaspinei
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's