Geheugen van de VU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Geheugen van de VU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Geheugen van de VU.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 90

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 90

3 minuten leestijd

DE VERA THEOLOGIA.

70

tria expendi praeceperunt dvvaiiiv^ 'igyov^ xal nd^og^ potentiam, actionem, perpessionemque ipsarum. De potentia igitur huius Theologiae dicuntur ista:_ Haec Theologia nihil oinnino ad perfediotieni potest perducere. nec mirum , cum ipsa ad perfectionem venire non possit, alios quomodo prouehat ad perfectionem iustam ? De opere siue actione, dicimus hanc non perducere vnquam ad perfectionem quicquam: quae res apud omnes ratione iudicioque praeditos extra controuersiam omnem futura adeoque imperfectissima , non est- praesertim si cogitauerint ex causa imperfecta, posse effectus ahos quam imperfectos exsistere: ahoquin enim (quod est absurdissimum) perfectos fructus arbor imperfecta proferre diceretur. Tertius vero locus , quem de naturah hac Theologia affirmamus, fortasse nonnuUis grauior & difficiHor creditu esse videbitur, qui non possunt ferre, vt naturae nostrae derogentur omnia, & gloriosae Dei gratiae arrogentur. dicimus enim naturalem hanc Theologiam per seipsani ne perfectionis quideni sibi superuenientis a gratia , capaceni esse : Id est , nullam per se natura aut virtute sua affectionem, aut relationem ordinatam, aut dispositionem (vt vocant) habere, qua suscipiat illam perfectionem , quae superfunditur coelesti gratia. Proinde vt quiduis in natura & a natura suscipiat secundum genus illud potentiae, quod passiuum vocant, ex habilitate & dispositione naturae nostrae: tamen si ad fructum perceptionemque respexeris coelestium illorum spirituaHumque donorum, quae Deus reuelatione singulari cum hominibus communicat, huic Theologiae nuUa est potentia passiua per se, nulia susceptiua, nulla obedientialis (vt vocant Scholastici) nuUa denique dispositio, qua naturahs Theologia supernaturaU communicet. Est quidem commune vtrique subiectum, circa quod versatur: Sed vtraque haec Sapientia inter se differunt (vt ita loquamur) totahtate naturae suae. Neque enim scientias facitconquemadmodum in nucreneres subiecti eiusdem communicatio sed modus ipsarum sed tractationis mo(f. i396.)do nieris communiter occupantur Musicus & Arithmeticus inter se differunt. Demonstratur istud vel vno comparationis inter haec ipsa argumento: Natura enim non nisi ex materia prius existente dispositionem elicit, Spinatura ritus autem Dei omnia in omnibus operatur. Itaque ad Theologiam naturalem , & intellectum adhibet, & principiorum semina ad dispositionem iUius occupat: Ad illam vero supernaturalem , Spiritus Dei omnes partes sibi omnino vindicat, vt omni

agitur,

:

,

,

iure supernaturaHs appelletur.

CAPVT De

XI.

Theologia supernaturali.

infirmitate huius naturae nostrae, ex qua Theologiae naturahs modus deprehendi potest; Nunc nobis videndum est, quid sit quod natura appetat, & vnde modus assequendae rei eius, quam appetit, possit contingere. Naturamigitur nostram, siue communem spectes, qua omnes bonum appetunt communiter, siue etiam singularem, qua singuH ad hoc aut iUud appetendum pro conditione ipsorum traducuntur, videmus eo semper ferri, vt bona sua assequatur, & fugiat contraria. Atque hoc naturae studium tantopere in rebus etiam leuissimis emicare solet, vt nemo vel imperitissimus non sentiat, natura duce bonum appetendum esse. Ciub autem in rebus omnibus nihil tantae necessitatis , vtiHtatis , dignitatisque esse videatur, quam vt homo in hac vniuersitate rerum princeps constitutus, ad bonum suum euehatur

ExposiTA

certo

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 90

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's