Geheugen van de VU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Geheugen van de VU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Geheugen van de VU.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 82

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 82

2 minuten leestijd

DEVERATHEOLOGIA,

62

quae procedente tempore rationis cultura assurgunt ad conclusiones & determinationes pro naturae humanae modo: sic etiam in opere gratiae Deus naturae ordinem imitatus a principiis gratiae & sapientiae illius exorditur ; quae principia nobis in vita hac per gratiam infusa irrigantur & augescunt eadem virtute, donec complementum gloriosa Dei visione & communione in coehs obtineamus. Sunt igitur prinargumentum Theologiae iUius quam Theologiam reuelationis cipia haec , siue semina appellamus. Thess. xiii, Est aiitem Theologia reuelationis quae hic cotnmunicattir cum hu/nano genere: quam etiam non incommode Theologiam nostram appellaueris. Quum reuelationis Theologiam dicimus , non obscure idem ostendimus quod paulo ante dicebamus, Nam homini in hac vita solet accidere respectu salutaris gratiae, prout aciei oculorum nostrorum in rebus cernendis accidit. Res longinquissimas, quamuis ampHssimas, oculus non videt, quia debilitatur hebescitque vis illa oculorum nimio rerum interuallo propius accedentibus res videntur obscurae , ac non internoscuntur ; proxime vero admotae & pro conditione visus nostri, cognoscuntur plane, Eadem ratio est in comtemplatione & communicatione gratiae: etenim gratiam illam lucemque re(f. i^Sg.^rum diuinarum, velut quam longissime supra nos & res omnes positam videre nemo nostrum potest; praesertim cimi caecitas mentis nostrae eo accesserit, qua impedimur in contemplandis diuinis rebus, etiamsi per se possent eae percipi contemplatione nostra. Quum autem Deo visum est res illas supernaturales admouere propius ocuhs mentis nostrae per Theologiam hanc, quam reuelationis appellamus tum quasi e longinquo videntur illa beneficia gratiae, & videtur Deus tantorum beneficiorum auctor sed ita tamen vt communiter adhuc , & obscure & imperfecte videamus , vt qui paulatim accedunt propius ad rem ocuhs suis expositam videre solent. Sed vbi curriculum vitae istius , in qua peregrinamur a Domino emensi fuerimus idque praelucente reuelationis face quam docet haec Theologia tum cominus visuri sumus , & perfectionem cognitionis in Christo adepturi, quae Theologia visionis appellatur. Hanc vero Theologiam reuelationis quae etiam nostra dicitur, eodem plane ordine definimus quo antecedentem fecimus. Sunt enim genus & differentia couimunis eius, Sapicntia reruni diiiinarum quas voces ide6 non expressimus quia ex praecedentibus aperte intelhguntur. Singularem vero differentiam huius Theologiae ab aliis ilhs,quas ante adumbrauimus his verbis demonstrauimus quae hic communicata cum humano genere. Modus est coinnmnicationis: Subiectum ad quam haec communicatio pertinet humanum gcnus statuitur: locus & tempus definiuntur voce, /?/<;, id est, in hac statione & praesente seculo. Quibus ex rebus conficitur illud necessario, quod ante perstrinximus nimirura lumen intellectuale huius Theologiae non permanens , sed transiens non perfectum simpHciter sed tantimi perfectum & absolutum secundimi quid appellari posse. Nam siue modum communicationis spectemus, reuelatio est, qua Deus non totum obiectum Theologiae, prout est, aperit: sed prout ab homine in hac statione & infirmitate eius comprehendi potest: Siue subiectum ipsumrespexeris, nihil certe hoc ad infinitam obiecti ilHus ampHtudinem, de qua ne per somnium quidem in mentem homini venire potest: Siue denique animo & cogitatione contempleris hanc stationem nostram longissime a Deo dissitam, & breuitatem vanitatemque istius aeui nostri, fieri profecto non potest, quin tenuitatem horum principiorum agnoscamus a summa perfectione coelestis iUius Theologiae plurimum dissitam: Vt eo rehgiosius per haec tenuia diuinae gratiae documenta contendamus ad summa iUa, enitamurque singuU diUgentissime. Quod si quis tamen aUeram huius Theologiae definitionem per causas postulauerit , vt antehac fecimus in persimUi argumento haud scio an haec commoda sit futura: Theologia nostra est Sapientia rerum diuinarum.^ reuelatione per Spiritum Dei communicata naturae huius aut gratiae beneficio cum iis iusti^e scientiae

,

:

,

:

,

,

:

,

,

:

,

,

:

,

,

-.

:

:

,

,

qui in

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 82

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's