Opuscula theologica selecta - pagina 444
EIRENICI PARS
420
I.
Ecclesiae, quae tum in gente ludaeorum fuit. Quapropter antequam de argumento dicamus, aliquid destringendum est de isto priscae Ecclesiae vsu secundum
moditate
,
typos k Deo institutos Ecclesiam catholicam, & partes, (f. 698) & attributa illius in Scriptura adumbrantis. Quaecunque igitur hoc modo enunciantur de Hierosolymis, ciuitate Dauidis, Sione, domo lehouae, & similibus, pro ratione locorum variam habent interpretationem. Ea autem est triplex, Nam aut secundiim rem naturae fit enunciatio, aut secundum aliquam figuram veritatis, aut secundiim veritatem figuratae gratiae. Secundiim rem naturae, siue (vt loquuntur vulgo) per naturalem modum intelliguntur Chananaea, lerusalem Sion, &c. quum intelliguntur prout fuerunt in natura rerum, citra diuinae relationis per gratiam institutae toniemplationem. Nam ex eo quod singulari instituto Deus hacc sanctificauerat, non est mutata earum rerum natura, quin Chananaea regio esset, vt aliae, & lerusalem ciuitas, & Sion mons,vt ant^ fuerat, & post etiam permansit in rerum natura; sed eandem naturam suam in se singula habuerunt. Atque hoc sensu interdum in sacra Scriptura nominantur. Secundiim figuram aliquando in Scripturis vsurpantur eadem nomina, propter sym bohcam vel sacramentalem (vt vocant) relationem ad res diuinas, quae ipsis adumbrabantur non ex natura ipsarum sed institutione & ordinatione Dei Quae institutio non toUebat id quod natura erant, sed tantum efficiebat, vt id ipsum quod in rerum natura exstabat, quendam velut colorem & lucem relationis ad res spirituales institutione Dei acciperet. Itaque factum est non raro, vt nomina eiusmodi figuratiuara significationem in verbo Dei habuerint. Secundum veritatem gratiae tertio modo (vt ant6 diximus) haec eadem nomina vsurpantur pro iis ipsis rebus spirituahbus quas instituto Dei figurabant: quemadmodum hoc nostro tempore, vt iusta fiat harum enunciationum quae in Testamento vetere sunt accommodatio , accipi eas k nobis necesse est. Nam lerusalem, quae in Testamento vetere dicitur, nunc Ecclesia est: eodemque modo portae, quae h Propheta hoc loco nominantur, fines seu termini Ecclesiae non muris aut portis definiti, sed animo & cogitatione interpretandae sunt. Ahoquin etiam non rard vsu veniebat in prisca illa Ecclesia , vt tria haec interpretationum genera in comprehensione vnS. simul concurrerent: vt nomine Chananaeaetum regio qua erat in natura rerum tum figura quae ad veritatem gratiae diuinae Ecclesiaeque significandam fuerat k Deo instituta, tum denique veritas ipsa quaUs in Deo & apud Deum est, non autem in naturi, aut figura solum intelligeretur. Atque in hanc sententiam pij nomen portarum hoc loco in prisca Ecclesia acceperunt. Nam & ad portas vrbis Hierosolymorum respiciebant, prout erant in natura rerum, &ad figuram relatiuam ipsarum, prout Dei ordinatione & verbo figurales credebant esse, & ad veritatem ipsam portis (vt ita dicam) temporalibus figuratiu6 & sacramentali modo adumbratam. quemadmodum & in Sacramentis nostris aquam, panem,vinura, tum materiam elementarem, tum relationem figuralem, tum figuratam ea veritatera appellamus. Nos vero ad quos plenitudo temporum peruenit, non rcspicimus ad materiales portas, quae iam diu esse desierunt; non ad figurales propiie, cum id quod non est in natura rerum figura esse non possit alterius , prout vulgo dicitur non entis non esse accidentia; sed tantum veritatem spectamus gratiae quam Deus portanim ,
,
,
:
,
nomine figurauit. Vt ergo de veritate constet,
tenendum est, has portas tum rei iUius terminos quae agitur, tum rera ipsam totam suis terminis circumseptam , tum denique ius, auctoritatem, dominiura, administrationemque; & vsum iUius. Nam etsi muri vrbis cuiusque portis iuncti constituunt terminos: tamen exceUentiore quodam modo dicuntur portae ciuitatem termini, quia intus & foris commoditate portarum efficiuntur omnia quae ad vsum
in
scripturis
synecdochic^
id primtim ad haec nobis
appellari,
oppidorura
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's