Opuscula theologica selecta - pagina 476
EIRENICI PARS
452 datis
ad pacem,
Hoc
curai)duni.
id est, igitur
bonum publicum
I.
& in ea priuatum vestrum proad quod pios hortatur Psaltes ex argumento.
Ecclesiae,
sumnium praeceptum
est,
antecedentis laetitiac causaninKiue laetitiae Ciim autem praecei:)torum diuinorum omnium eiusmodi sit auctoritas, vt quibuscunque praecepta dantur , ij praeceptis illius obsequi teneantur sine exceptione vlla profecto nos, qui singulari Dei beneficio in Ecclesiam ad perceptionem voluntatis eius vocati sumus, necesse est de obsequio fideli cogitare, vt pacem Ecclesiae petainus, quemadinodum nobis praecepit Deus. Ac propterea, ne forte in petendo incerti simus, tanquam si nesciremus quid a quo peti oporteat, indidit Propheta piis vehit in os sanctissimam petitionis formulam, cum dicit: tranquilli sint aniantes tiii^ sii pax in J>raeniunitione tua^ &^c. Huius enim petionis loci duo sunt a Propheta indicati , incremento conuenientissimo , ciim pacem Ecclesiae docet peti a nobis oportere & foris & intus, communiter singulariter Foris quidem etiam iis qui amant Ecclesiam communiter, quamuis nondum sese ilU adiunxerint; intus vero singulariter domesticis fidei & Ecclesiae cathohcae. Nam quemadmodum si quis pacem habitationis suae desiderauerit, circumspiciat opus est foris, quae impedimenta arcenda, quae adiumenta retinenda; deinde vero dispiciat intus quid ipsae partes habitationis postulent; ita etiam pios omnes post omnem hominum memoriam Deus informauit, vt in hoc domiciho mundi omnibus bene cupiant, & pacem colant cum omnibus quoad eius fieri potest, vt Romanis scribebat Apostolus; cap. 13. v. 18. deinde vt ipsi Ecclesiae ante omnia bene cupiant secundiim Deum. Quinetiam hunc ipsum ordinem, quem nobis praescribit Psaltes, Deus in suis promissionibus quas enunciauit Abrahamo, distincte seruauit, ne quemquam Christianum taedeat iUud postulare, quod in promissionum numero recensuit Deus. Dicebat enim primum de omnibus etiam exteris , Benedicam iis qui benedicent tibi postea vero de Ecclesiae Christianae membris subiecit illud alterum , Benedictae erunt in te omnes famiUae terrae. Genes. 12. 3. De omnibus ergo promiscue, etiam exteris, ab Ecclesia Dei pronunciantur haec verba , tranquilli sint aniantes tui: de ipsis vero domesticis sequentia enunciata sunt. Ac prius quidem per se est euidens : si tantiim iUud obseruemus amantium Ecclesiae duo esse genera , prout distincte a Psalte enumerantur paulo post octauo versu dicendo; proptcr fratres nicos.^ &• aniicos nieos^ &c. Sunt enim hi fratres; id est, germana Ecclesiae membra, & iamiam ex facto ad eam pertinentia in Christo lesu, aut etiam in ea degentia secundum formam externam & ordinem aspectabilem iUius iUi vero amici, quamuis extra Ecclesiam positi, qui nec oderunt Ecclesiam animo sermone aut facto obsunt sed aut bene cupiunt ipsi ex animo , quamuis ipsi sibi id non cupiant boni , aut certe amice ferunt , vt Ecclesia sit , atque tranquiUa sit de quo genere dicebat Christus, Qui non est aduersum nos, pro nobis est. Luc. 9.50. Pro his ergo omnibus Ecclesia postulat, vt ipsis bene sit, & tranquiUitate fruantur, denique communibus (f. 726) secuni beneficiis magis ac magis cumulentur aDomino. Alterum vero optatum in versu 7. quod ad domesticos Ecclesiae pertinet, duas partes iUas pacis euidenter notat, de quibus ante dicebamus in definienda pace. Ad iustam enim & veram pacem desiderantur duo: defensio a malo, & bonorum pacis perceptio. De vtroque preces concipiendas ostendit Psaltes verbis paucissimis ; & seruata tijpi iUius, qui tum ad figurandam Ecclesiam fuerat datus aUegoria. lerusalem typus erat Ecclesiae ad tranquiUitatem vrbis iUius duo haec fuerunt opus , tum vt aduersus mala foris minantia & irruentia circummunita esset vrbs, tum vt intus abundaret bonis. Defensionem a malo Propheta his verbis docuit expetendam ; Sit pax in praemunitione tua Constitutionem vero stabilem in bono ac fiorentissimam postulare docuit iUis; Sit tranquillitas in palatiis tuis. Etsi ne hoc quidem praetereundum videtur
&
:
:
:
:
:
:
silentio
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's