Opuscula theologica selecta - pagina 84
DE V ERA THEOLOG
64
1
A.
municationis modus. horum principiorum vnum est, quod naturam; alterum, quod gratiam appellamus. Ac naturae quidem, aeque vt gratiae, commune principium est Deus, omnis boni auctor in natura rerum; siue secundum naturam, siue supra naturam exstiterit. Sed quia gratiose visum est Domino, in ipso creationis tempore nonnullas de creaturis suis donare naturali aliqua Theologia, eiusque principia in earum intellectu conserere; hanc certe gratiam, quamuis naturalem si omiserimus , ingrati in Deum futuri sumus. Etsi hanc gratiam, eo ipso quod naturaUs est, meminerimus oportet esse ilU reuelationis gratiae oppositam, ex qua Theologia nostra reuelationis appellatur. Ab hoc principio communi principium illud internum & singulare natura ingeneratum est: quod imaginem Dei appellamus; secimdum quam imaginem in hac vita constitutus Adam respexit ad Deum, tanquam ad exemplar suum, proprio & interno motu, cuius motus Deus in natura eius singulari, & natura communi omnium, principium commune ingenerauerat. Ad hoc autem principium internum in natura hominis constitutum (quod naturalem gratiam appellamus) alterum Theologiae communicandae modum semper oportet accedere; quem patres orthodoxi nuncupabant supernaturalem gratiam: quia naturale illud principium tum demum in nobis stetit, quum supernaturaU principio & externo ilh adhaereret: quum autem primiUB ab eo auertit sese, corruptum fuit atque miserrimum. Hinc ergo factum est, vt Theologia duplex analogice statuatur: quarum vna dicitur naturaUs, & supernaturaUs altera. Naturalem quum dicimus, hoc in loco nohniius accipi ea significatione , quam ex Varrone & Augustino supra capite primo ostendimus: sed proprio sensu atc]ue simphciter, vt mox (si Deus volet) definituri sumus. Hanc autem analogice in diuisione nostra supernaturaU iUi Theologiae & reuelatae opponimus , non autem proprie quia reuera toto genere inter se dilferunt. Quemadmodum enim supernaturale iUud principium Deus cum naturaU principio, id est, inteUectu nostro, in commune aUquod genus incUidi non potest, sic etiam actiones proprie ex vtroque principio profluentes non cogi in aUquod commime genus a nobis possunt, sed disparataesunt plane, & toto (quod aiunt) coelo differentes. Quae autem ita se habent inter se, ea non possunt «jrtJc-i^^iyjueva»? diuidi; cinn aUerum sit altero superius omnibus numeris: nec ratione generis vlUus communis, nec ratione speciei cum altero aequari possit. ,
CAPVT De
X.
Ihcologia naturaU
^
7hes. xv,
quae procedit cx principiis secundiini sc 7iotis ^ naiuraH 139 1.) pro rationis humanae modo. In hac dcfinitione nostra non genus ponimus, non dififerentiam ; ne forte haec Theologia communicarc genere aut differentia cum antecedentibus videretur. Neq. enim haec Theologia secundiim genus appeUari potest Sapientia, nisi aequiuoce; nec res diuinae, ex quibus differentiam constitui necesse est huius Theologiae, proprie simpUciterque huic TheoTheologia
intellectus
fiataralis
humani
est^
luniine
(f.
logiae attribui possunt, sed pari homonymia. scientiam fortasse, aut etiam (si ita videbitur) conscientiam generis loco posueris; at sapientiam minimt; omnium. res vero diuinae, quarum ratio constitiut differentiam verae Theologiae, hic partim propri^, partimque improprie ex opinatione appeUantur. Dicatur tamen scientia rerum
&
diuinarum
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's