Geheugen van de VU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Geheugen van de VU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Geheugen van de VU.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 100

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 100

3 minuten leestijd

DEVERATHEOLOGIA.

8o

Deo communicatis asseritur. Est enim rectitudo duplex, siue xaToq^afia & officium a Deo generi huraano constitutum: vnum, commune, bona ex parte cum rebus caeteris quae in hac vniuersitate sunt; nempe ius naturae, quod docemur instinctu Alterum, singulare humani generis, vtpot^ quod solum ad imaginem Dei creatum est^ ius morum, seu morale dictum. Ex illo iure bona & mala secundum naturam, ex hoc bona & mala secundum mores, id est, virtutes vitiaque censentur: lUa i principio communi, quod naturae instinctum aut voluntatem naturalem vocant haec a principio singulari internoque, quod mentem, id est, rationis voluntatisque fontem dicunt, proficiscentia. Hoc vero ius morum, quo homines ad Deum oportet accedere, & sacrae voluntati eius, quam maxime fieri potest, conformari, Sacra Theologia exponit perfectissimd naturalia principia vitiositate nostra in nobis obrura quasi refodiens & perfectione donans; gloriamque supernaturalem tanta luce, fide & virtute exponens ante oculos nostros, vt nihil ad hanc sapientiam caeterae. Haec igitur certissima est materia, in qua Theologia nostra Deo auctore & duce occupatur, & in qua, si nos occupabimus, vere fururum est, vt retecta facie gloriam ilHus:

;

Domini tanquam spiritu

in

transformemur.

speculo intuentes, in 2 Cor. 3. 18.

CAPVT De PosTQVAM

a

Domino

XIIIl

cmisa formali Theologiae nostrae.

nos de Theologiae nostrae materia conuenit, ad causam alteram recognoscendam veniamus necesse est, vt essentialem constitutionem certo teneamus. Ea autem est forma, sine qua omnis materia quasi infinita est,

internam eius

eamdem imaginem, tamquam

inter

eius

&

dxaTaiiTimog ^ & per quam materiae superadditam rei natura tum in se ipsa constitum vero percipitur intellectu nostro. Formam igitur Theologiae absolut^ dictae paucis verbis circumscribimus in hunc modum, T/ies. xxv. Forma Theologiae est veritas ditdna; qtiae in Theologia bifariam consideratur : nam aut tota.^ vel fars totius aliqua simpliciter in sese^ aut partes aliae cum aliis inter se considerantur iusta comparatione. His au(f. i4o5.)tem verbis duo breuiter ^ nobis exponuntur, in hoc instituto maximopere necessaria: Vnum est, quaenam sit in seipsa formae huius ratio Alterum, quae ratio eiusdeni nobis exponendae, & percipiendae, secundum illam discipHnam salutarem quam Deus per gratiam in homines collatam voluit. Rationem igitur huius essentiaHs formae definimus dicentes, forma est diuina veritas: alterum tuitur,

locum sequentibus verbis exponimus. Ac veritatem quidem Theologiae absolute dictae formam essentialem esse, nemo vir pius est dubitaturus: si quidem Christo summo prophetae & Doctori nostro crediderit dicenti, Sanctifica eos veritate tua: Verbum tuum est veritas. loan. 17. 17. Sed quia veritatis nomen, quod in vulgo promiscud dicitur, non tam ferme intehigitur mente qu^m circumfertur in ore omnium, declarationem eius in hoc tempore paucis adferemus. Veritatem igitur optim^ veteres cum Ente, (vt vocant) id est, cum eo quod est, conuerti & aequipararipronunciauerunt: nam quicquid est, eo ipso quod est, verum est: & contra quicquid verum est, eo ipso est, quo verum est. Haec ita necessario semper inter se cohaerent, reciprocantiirque, & inter se commeant, vt nihil plan^ in rerum natura, aut supra naturam adferri

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 100

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's