Opuscula theologica selecta - pagina 218
THESES THEOLOGICAE.
196
eandem voluntatem exinaexercitiumque illius omnipotentiae diuinae in caussa mediationis solum per dispensationem voluntariam etiam in caussa mediationis recepit a Patre dona vsus & exercitij salutaris illius de voluntate Patris, quem vsum cesserat vokmtate sua, quum se ipse forma serui accepta exinaniuisset. /*/«'///. 2. Secundum humanitatem vero, quae ex natura sua nec possessionem nec vsum donorum illorum habere potuisset, dona spiritus accepit, tum in se quaecunique a natura creata capi potuerunt, tum in persona per gratiam vnionis, quaecumque ad diuinuni illud mediationis mysterium fuerunt opus. Quapropter idem a Patribus recte vngens & vnctus appellatur. Sic donorum plenitudine instructus Christus sibi ipsi hunc honorem mediatoris 7. non sumpsit, sed a Deo patre vocatus est auctoritatemque accepit perficiendi mysterium mediationis inter Deum & nos, ex decreto eius: quo, quae officia, apud quos faceret, fuit praestitutum , Gal. 3. Nam cum mediator non sit vnius, Deus autem sit vnuc & immutabihs, omnino mediatorem nostrum illum vtrimque curare oportuit,& praestare quicquid opus fuit in vtramque partem, (quam rem nemo c^ui non esset Deus praestare potuit apud Deum, & qui non esset laomo, pro nobis atque in nobis perficere) & officia perfungi, quae ad vitium eximendum, & bonum inter partes stabiliendum sunt necessaria. In Deo, qui semper vnus & idem est, vitium nuUum. Cum itaque vitium a 8. nobis & in nobis esset, quo (f. 1672.) miseri a Dei gratia excidimus, pro ratione vitij illius expungendi, & comparandi stabiliendique boni diuina virtute (nam humana aut vlla creata simpHciter numiuam id opus ministrasset quia gratiae saUitaris est, Deus autem solus gratiae author est, nos a gratia exsules natura, & gratiae egentissimi) authoritatem officiorum a Patre imperari, & a mediatore suscipi necesse fuit, quae vitio nostro curando & bono parando , vtrimque conuenirent. Tria sunt autem quae in omni actu rationalis potentiae oportet concurrere, & 9. siiie quibus nihil nisi vitiosum ab homine proficisci potest, scire, velle, posse: ex (luibus vitiis omnibus homo inde a primo parentum nostrorum lapsu grauissime totus Liborauit semper. Nam vitium suum: & Dei voluntatem vitium detestantis & gratiam offerentis homo neque sciuit, neque vokiit scire aut curare, neque (vt sciret) potuit, nec|Ue curauit, nisi medicantia mediatoris officia a patre fuissent instituta, Prophetae siue Doctoris, & sacerdotis, & Regis siue Domini: quo respectu Pater eum fecisse Dominum & Christum a Petro dicitur. Act. 2. 10. Officium Prophetae est quo Christus a patre mittitur, nobis factus sapientia: & veniens nos docet totam vitiositatem , necessitatem , & malum nostrum, & voluntatem Dei vitiis infensam necessitatibus prospicientem & mala perfectc perfecto bono commutaturam per gratiam suam. Hoc officium Christus inde a principio, tolerantia, misericordia & fide maxima, potens dictis & factis, diuinitus praestitit: tum mediate per Prophetas , Apostolos & homines quosque Dei ad ministerium sacrum ilUus officij pro suo modulo obeundum vocatos ab ipso velut Domino & capite Ecclesiae suae tum immediate , semel quidem in carne , ciuum factus est in carne conspicuus semper vero per Spiritum aeternum suum quo & Deum (quem nemo vidit vnquam) vnigenitus iUe fiUus qui est in sinu Patris nobis exponit, & nos ipsos nostri nescios nobis ipsis aperit salutari iUuminatione UUus etiam quo tempore medio praedicationis externae informamur & rediens ad patrem rationem reddidit legationis suae. 11. Olficium Sacerdotis est, quo Christus a patre mittitur dicente, pete a me, item, tu es Sacerdos in aeternum: Psal. iio. & prout missus est, plenas sacerdotis partes ro nqoq ^sov xul rd ngog i/(iug perficit. Nam si ad Deum patrem respexeris, sacerdos sed
quia se,
niuit
voluntate
factus caro ex muliere sub lege, per
&
Patri
cessit
vsuni
:
,
,
,
,
,
,
:
,
,
:
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's