Opuscula theologica selecta - pagina 291
THESSS THEOLOGICAE.
269
Respondemus primum vniuerse
nullo Scripturae loco haec actualia in Christo desiscd contra ex l>aptismo sequi in communione Christi. Dcinde speciatim de fide; aliud esse eam considenire, vt est actu primo, (vt aiunt) aliud secundo. Si de fide, vt est actu primo, loquamur, dicimus eam requiri, saltem in specio, (de occultis priiicipio suo enim & secretis Dei , iudicare non est hominum) quia est accidens inseparabile foederati, seu baptizandi. Si de tide, vt est actu secundo, id est, actuali negamus esse simpUciter necessariam, sed tantum secundum quid , id est, adultis: Nam per eam hi sibi debent ad foedus aditum parare. Diciraus itaque, si absoUite dicatur Infantes non esse fidei capaces, falsum iUud esse, quia fidem habent in principio habitus, spiritum habent fidei. Omne autem princi[)ium rationem habet totius, & ad categoriam sui totius referri debet. Concedimus ver6 eos actuaUs fidei non esse capaces, nec proinde scqui I)aptizandos non esse. De poenitentia: dicimus, esse eodem modo poenitentes quo sunt peccatores. Quum ergo sint peccatores principio in Adamo priore & habitu tantum, principio in posteriore Adamo & habitu poenitentes esse fatemur, non autem actu. De regeneratione, aUter consideratur in fundamento, id est, in Christo habitu, aUter in nobis actu. Prima regeneratio (quae dici potest transplantatio a vetere Adamo in nouum) tanquam causa est, aUcra tanquam fructus sequitur. De prima loquitur Christus lohan. 3. Apostolus vtramque coniungit, Roiii. 6. Hac regenerantur infantes electi, cum Christo inseruntur, & huius obsignatio fit iis dum baptizantur. 8. Tertium eorum argumentum maioris momenti non est. Si infantes non debent admitti ad Coenam Domini, nec etiam debent ad Baptismum: quia (inquiunt) pari ratione ad vtrumque possunt admitti: nos contra dicimus long^ disparem esse rationem , quum nuUae i baptizandis requirantur actiones. lis vero qui Sacramento Eucharistiae communicant, haec imperantur, vt accipiant, comedant, & bibant, faciant in memoriam, annuntient mortem Domini, probent se ipsos, quae omnia in infantes cadere non possunt. Praeterea Baptismus est Sacramentum ingressus , Coena est signum commemorationis in Ecclesia. Vt autem errorem suum fulciant, asserunt B?ptismum non esse noui foederis 9. Sacramentum: sed tantum signum obedientiae a Christo mandatae. Posterius exclusiua semota concedimus; prius negamus. Nam quae sunt sigiUa a Deo instituta ad obsignandas in fideUbus Dei promissiones , nouo foedere factas ea sunt sigiUa SacramentaUa noui foederis. Raptismus auteni eas obsignat ex diuina institutione: Baptizabat enim lohannes in remissionem, id est, in signum remissionis peccatorum; JA?r. I. 6. Baptismus etiam dicitur lauacrum regenerationis , Tit. 3. 5. signum insitionis in Christi corpus. Roni. 6. 3. 10. Dicunt etiam in pangendo foedere, ab vtraque parte Capita foederis , agnosci debere & partem vnam aUeri spondere Infantes autem iUud non faciunt. Regerimus Foedus considerari duol)Us modis: communiter, cum corpore Ecclesiae, particulariter cum singuUs, ver^ membris eius. Cum baptizantur infantes , Deus offert & confert omnia bona foederis, & stipulatur, lUi autem, vt eorum vocatio est communis, sic in communi respondent, qua in principio suo, i. parentibus, inteUigunt habere foedus. Deus vero hanc sponsionem acceptat, donec per aetatem, si electi fuerunt, (lerari;
&
,
,
:
&
&
particulari vocatione vocati, particulari etiam respondeant.
11.
Obiiciunt praeterea prius docendos esse eos qui baptizantur; Secundimi insti-
tutionem Domini, Docete omnes gentes, baptizantes eos, &:c. Matth. 18. 19. Dicimus primum Graecum /.tmd-rjtsvsiv esse discipulos facere. lubet enim ibi Christus Apostolis suis, non vt doceant simj^liciter ((luod postea sequitur) sed vt in suum foedus & in suam domum omnes nationes adducant. Praeterea, etsi concedamus iUis priorem expositionera
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's