Opuscula theologica selecta - pagina 76
DE VERA THEOLOGIA.
56
quam paulo ante posuimus: Duplicem esse rationem in contemplanda illiiis hac Theologia adhibendam: Nam & Theologiam in se considerari & Theologiam in subiecto, quasi determinatam & modilicatam pro modo subiecti, cui inest haec Sapientia. De Theologia in se non addemus plura ad Tlieologiam in subiecto sequentia pertinebunt. Hanc ergo Theologiam pro ratione siue subiectorum, siue modi communis atque singularis, quo Deus cum subiectis eam communicat , in tria genera distinguimus. Primum est Theologia Christi i^sav'9Qunov & Mediatoris nostri: Secundum, Theologia spirituum in coelis: Tertium denique, hominum in terris Theologia, quae tria genera, pro conditione modi in communicando ab auctore omnis sapientiae vsurpati , appellantur quoque ahis tribus nominibus adaequata significatione Primum enim Theologia vnionis: Secundum , Theologia visionis Tertium , Theologia reuelationis fuit a nonnulhs dictum. Prima Theologia summa omnium ac plenissima est de qua haurimus omnes: loau. i. i6. estque in Christo secundiim humanitatem eius. Secunda, plena, qua spiritus beati gloriosam Dei visionem obtinent in coehs, & nos Deum sicuti est visuri sumus: i. /oau. 3. 2. Tertia denique non est plena re ipsa , sed potius per reuelationem Fidei, sic instructa principiis eiusdem Veritatis, vt plena respectu nostri commod^ dici «S: perfecta possit: quamuis imperfecta, si cum illa coelesti quam speramus, comparetur, vt Apostolus Corinthios docuit. i. Cor. 13. 12. Atque haec nostra demum est Theologia. De his itaque deinceps ordine dicturi sumus. (f. 1384.) tionis
,
:
:
,
,
CAPVT
VI.
jDd Theologia vuiouis iu Christo.
Theologiae, quod singulare est lesu Christi Domini est ac perfectissimum omnium quae in rem creatam venire possunt. Nam & conditione sua hoc genus proximum est iUi «^jj^exuTrto , ac coniunctissimum in vnitate subiecti, id est personae Christi; & in illo subsistit velut principio suo inseparabih. Est autem haec {Thes. xi.) Theologia.^ quaui vniouis appellamus tota sapieutia reruui diiiinarum couimuuicata cum Christo -f^snvr^qixmu) id est qua sermo Caro factus est.^ secundlun httmanitatcm cius. Atque hanc quidem Theologiam esse in Christo lesu Mediatore nostro, & discerni ab illa archetypa Theologia oportere, quae inest ipsi communiter cum Patre «S: Spiritu sancto secundum naturam diuinam ipsius in vnitate essentiae, tribus argumentis demonstrari potest: Ratione vtriusque naturae in persona Christi, Vnionis personahs earum in Christo, & sahitis nostrae. Etenim si ad naturam diuinam respcxeris, quae est simphcissima, idem. est scire Naturae diuinae quod esse: Quod autem nos ea distinguimus , ratione solum chstinguimus, quae sunt vnum reipsa ac simphcissime. Esse autem eius, cst plane incommunicabile: Et scire igitur eius incommunicabile dicamus necesseest. Hocvero diuinum scire, quo Deus res diuinas nouit diuinitus, vel secundum modum infinitae perfectionis suae; hoc (inquam) scire, est illa ipsa Theologia essentiahs atque prototypa, de qua ante dicebamus. Praeterea si ad naturam humanam transiueris, haec certd non magis est in scipsa capax diuinae iUius scientiae, quam diuini esse. Capitur autem illa diuino csse; non autem csse infinitum capit: quia est angusta inse,nec finiti ad infinitum dari proportio potest. Ergo diuinam illam scientiam atque archetypam natura humana non capit in sese: cum & diuinae perfectionis sit, non posse
Primum genus ectypae
&
Seruatoris nostri
.^
,
iUius
plenissimum
.,
i\.
communicari
.,
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's