Opuscula theologica selecta - pagina 29
FRANCISCI JUNII VITA.
MiSERATiONES Domini narrabo, quum rationes narrabo miserae vitae meae, vt Dominus in me, qui fecit me. Tu autem, Domine, aperi labia mea vt os meum annunciet laudem tuam: dirige spirituui meum, vt hic & in tota vita mea testatam faciam fidem & veritatem tuam. De me dicam, Domine, coram te; ac potius de te dicam, Domine. agente in me, & enunciabo veritatem, quam singulari glorifir.etur
,
gubernatione tua voluisti explicatam in me pro misericordia infinita tua, vt & amici rogantes videant, & liberi quos dedisti milii recordentur praestitam illam erga me veritatem tuam, & omnes pij implorantes illam misericordiam tuam, qua alTecisti me, deducantur mecuni in adyta veritatis tuae. Pertexam inde a maionbus ortum vitae meae: & ad stamen vsque praesentis horae continuabo tramam iUius, te vidente qui omnia vides , vt singulare apud filios tuos exstet a me benignitatis & gloriae tuae
argumentum.
Auus mihi fuit Guilhehnus loannis F. Guilhelmi N. Dominus Boffardineriae ad Vxellodunum (Issoldunum Sigebertus vocat, quemadmodum & vulgus) qui in custodia & equih Christianissimi Francorum Regis Ludouici xii. ministrauit, & bello Nauarreno ante annos lxxxi. nauiter operam dedit, quuni Ferdinandus Hispaniae Rex, anathemate pubHci ilUus incendiarij luhj II. Pontificis ereptam loanni Albretano ditionem Nauarricam bona ex parte occupasset: quorum officiorum nomine collatus a Rege in avura famihamque ipsius nobihtatis honor. Auitae autem expeditionis iUius puer adhuc monimenta vidi, posita in summo VxeUodunensi templo (quod S. Cyri nominant) donaria. Tres huic fuerunt fihj, & fiUae duae. Fihorum natu maximus , loannes , vitae mihtari , quam non feHciter admodum exercuit secundus Franciscus, Ecclesiasticae tertius, Dionysius Htterarum studiis poUtiaeque dicatus est: quemadmodum per iUud tempus in ampUs famUiis maiores fihis suis plurimum solebant consulere. Dionysius mihi pater fuit: qui per celebreis GaUiae Academias, Biturigibus, Pictauij, Tholosae luris studio operam dabat, hbenter quidem, sed indihgenter tamen aUena culpa. Nam vt homo erat inuictus animo , corpore firmus manu promptissimus , vix vUa erat inter iuuenes controuersia , qu6 non raperetur imprudens, aut etiam inuitus; quum modo hi, modd iUi socium Ulum sibi ad suas pugnas adiungerent qua de iniuria saepe grauiterque audiui querentem patrem. Hinc ab auo solennis Htterarum, quas Dionysio fiho mittebat, & salsa inscriptio, Dionysio dilecto Jilio , 7nisso ad studendum pro eo quod aHj vulgo inscribunt , studenti. Tandem Licentiae (vt vocant) gradum Tholosae adeptus pater, vbi reuertisset dornum, ad ciuileis honores imprudens, sed prouidentia Dei mirificentissima traductus est.
fretus
:
:
,
:
,
,
2
Occasionem
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's