Geheugen van de VU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Geheugen van de VU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Geheugen van de VU.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 121

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 121

3 minuten leestijd

DK VEkA THEOI, OGIA.

lOl

exsistere virtute Dei: nempe qiiod oinncs vna vir perfectus efficimur in Christo lesu Ephes. 4. 13. Ciim enim Christus sit caput nostrum. in quo per omnia oportet nos adolescere, & ex quo totum corpus congruenter coagmentatum per omnem commissuram suppeditationum ipsius, secundum vim agentem pro mensura vniuscuiusque membri incrementum capit huic corpori conueniens, ad sui ipsius aedificationem in charitate certe quod naturali corpori Deus per naturam praestari voluit , idem corpori huic mystico per gratiam admirabilem ipsius instituto, praestiturus est secundum ordinationem ipsius. Ac propterea tum hoc beneficiura in Christo capite nostro nos assequuturos esse credendum est; tum vero toto huius vitae mortalis tempore sic vtendum sancta Euangelij praedicatione vt omnia ad hanc coagmentationem sanctorum, ad opus hoc ministerij, & ad aedificationem corporis Christi conferamus, donec euehamur vna ad iustam illam mensuram spiritualis staturae, quam Deus Ecclesiae suae in Christo praeparauit gloriosissimam. Huius enim respectu Ecclesia tota, quae corpus est Christi, plenitudo vel complementum ipsius appellatur. Ephes. I CT' 4. Atque haec quidem gloria est amplissima , quam nobis verbo Theologiae suae reuelauit Deus, & virtutc spiritus sui consummaturus est, quod Christus ille aeternus Dei fihus, in quo Pater voluit habitare omnem plenitudinem Deitatis corporahter, tantam nobiscum dignatus est communionem statuere, diuino beneficio suo, vt nos in ipso compleamur, qui est caput omnis imperij atque potestatis; & vicissim ipse in nobis complementum suum obtineat in ea gloria quam aeternum sibi, & nobis in se conseruaturus est. Quae cijm ita sint, sapientiam illam salutarem, quam Theologiam appellamus, maximi a nobis fieri necesse est, & insigne illud Apostoh exemplum nobis ante oculos indesinenter versari; vt dicamus cum eo omnes certa spiritus testificatione Quae mihi erant lucro, ea dixi damnum esse propter Christum. quin etiam certe duco omnia damnum esse propter eminentiam cognitionis Christi lesu Domini mei; propter quem omnibus istis rebus , quas mundus coht meipsum multo ; e'asque duco pro stercoribus, vt Christi lucrum faciam, & comperiar in eo non habens meam iustitiam quae fit ex operibus, sed quae per fidem Christi: Tustitiam, inquam, quae ex Deo est in fide: vt cognoscam eum, & vim resurrectionis ipsius &communionem perpessionis ipsius, dum conformis fio ipsius morti; si quo modo peruenturus sim ad resurrectionem mortuorum, in quam Christus praeiuit nobis ad iustificationem nostram. Phillp. 3. 7. 8. & c. Deus illeoptimus, raaximus, qui fiUum suum aetemum lesum Christura rederatorem nostrum genuit generatione aeterna, & praedestinatione aeterna nobis sanctificat, vt sit sapientia, iustitia, sanctificatio & redemptio nostra; idem nos quoque spiritu donet sapientiae, vt virtute ipsius proficientes in thesauris salutaribus huius cognitionis & sapientiae augescaraus in vnitatera fidei & agnitionis ipsius, donec efficiamur vir perfectus ad iustam mensuram ilUus staturae, quae ampHssiraura illud corpus ac gloriosissiraura decet in Christo lesu capite & seruatore nostro ad gloriara ipsius. Araen. (f. 1424.) :

,

.

,

,

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 121

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's