Opuscula theologica selecta - pagina 113
DEVERATHEOLOGIA.
93
natura ab imperfectissimo gradu incipiens paulum contendit ad perfectionem sui, ita etiam hae actiones a tenuissimo imperfect6que princi^^io per suos gradus atque incrementa in aliquam perfectionis suae imaginem paulatim virtute Dei perducuntur. Quapropter haec quidem Theologia in subiecto appellata secundum gradus perfectionis aut imperfectionis nunquam defmiri potest: quia tam est varia, quam varia sunt subiecta quibus inest per Dei Gratiam , secundum gradus singulos imperfectionis ipsius. Verumtamen quia haec ipsa Theologia, vtvt in quocumque est, non est magisinhoc Theologia quam in illo, sed tantum maior aut minor consideratur pro ratione (f. 1416.) singulorum captus Quemadmodum (exempU causa) breuem quercum non minus sed minorem esse quercum dicimus , quim altera procera sit Propterea Theologiam in subiecto secundum essentiam ipsius Hcet aliquo pacto definire citra imperfectionis huius differentis comparationem. Nam etiam docuit nos Christus fidem, quae cum Theologia hac relationem habet necessariam, non plus aut minus fidem, sed maiorem aut minorem pro ratione subiectorum esse, cum diceret Apostolis, si habeatis fidem quantulum est granum sinapi, dicetis huic monti, transgreditor hinc illuc, & demigrabit, &c. Matth. 17. 20. Hanc itaque rationem prudenter obseruantes, Theologiam hanc nostram (quae Theologia in subiecto dicitur) definimus in hunc modum. Thes. xxxiv. Theologia nostya secicndhvi quid siue Thcologia in subiecto dicta.^cst illaeadcni sapicnta rerunt diuinaruni ^ modificata pro ratione eoruni hominuni quihusinest^ &' cx qua Theologi appellantur, Ex hac definitione facil^ cognosci potest, quid huic Theologiae cum illa nostra absolut^ dicta commune sit, & quid ab ea discrepet. Etenim communia ponuntur duo, genus & communis, vt vocant, differentia. Genusestsapientia, de quo in capite secundo iam ante diximus. Communis differentia est, quod rerum diuinarum est sapientia: de quarum rerum natura, constitutione, formis & ordine, quantum ad hoc institutum videtur pertinere, paucis destrinximus cap. 13. lam itaque ad dififerentiam propriam nobis est veniendum. Hanc duobus modis euidentiae caussa proponimus secundum naturam siue essentiam & secundum. signum ipsius. Ad differentiam huius Theologiae secundum essentiam ipsius, haec verba pertinent, quod modificata dicitur esse, pro ratione eorum hominum quibus inest. Differentiam vero a signo denotauimus ilhs verbis, ex qua Theologi appeUantur. Ad differentiam essentialem (vt ita dicamus) nostrae huius Theologiae probe obseruandam , necessarium est haec duo concurrere subiectum , rationemque ipsius , & donum sapientiae in subiecto haerens. Nam ciim subiecti huius natura semper imperfecta se capere; aut, si quid perfectum per Dei sit, nihil reuera perfectum potest per gratiam (vt facit) capit, id tamen perfecte capere non potest. Atque haec illa ratio est , quam in subiecto semper animaduerti volumus , vt de dono vel gratia accedente ipsi commode iudicemus. Est enim subiectum duplex secundum rationem conditionemque ipsius: vnum, in natura; & in gratia alterum. Subiectum autem in natura sua neque actu, neque potentia, neque dispositione vlla ad potentiam potest rem perfectam capere; aut etiam perfecte. Idem vero subiectum in gratia consideratum siue (vt loquuntur) in statu gratiae , dum hic est , donum quidem perfectum & bonam donationem a Deo venientem (vt lacobus loquitur cap. i. v. 17.) percipit. Sed quia semper in aUqua naturae imperfectione haeret, & agitur tantum inchoatione gratiae, donum iUud perfectum bonamque donationem ^ Deo proficiscentem perfectd non potest capere: quamuis a singulari gratia interdum contigerit, vt id donum homo Dei perfectum caperet. Ex hac itaque subiecti ratione procedit illa Theologiae nostrae modificatio: quia etsi Theologia in se perfecta est, in subiecto tamen (vtcunque perfecta sit) mutilata est quodammodo imperfectione subiecti. Ac proinde Theologiae in se forma perfecta est; Theologiae vero in subiecto forma imperfecta, quiahaecpurae ,
:
:
,
:
:
est in
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's