Opuscula theologica selecta - pagina 49
FRANCISCI
J
aNli
VIT
A.
29
&
ciuitatem animum: celare non mihi erga ipsos rcmque ipsorum publicam posse, edictum pridie fuisse Brugis in sua metropoli aduersum me auctoritate regia pronunciatum: se, tamquam viros mei & publicae quoque vtilitatis studiosos, mihi auctores esse, vt intra eum diem de loco discederem: postridie edictum illud se esse promulgaturos quod si consiHum Brugense tarditatem increpet ipsorum, excusaturos edictum serius ad se perlatum esse, ac propterea fieri non potuisse vt ediceretur gratias egi humanitatis illius nomine. temporius. Spopondi eis me cessurum loco, Sed torquebatur animus in eo loco vehementissime , cum nec Hnguam callerem, nec ducem haberem itineris in solo incognito: adeo vt iam deUberatum esset noctem in palude proxima vbi pridie fueram, transigere. Haec cogitante me, ecce Brugensis fore
:
&
nuncius aduenit , rogans communi Ecclesiae nomine in vrbem veniam & exponens At ego contra de alia via aUqua consulebam, ne mihi Brugas eundum esset. Amplius instante nuncio, & per Deum auctorem vocaticnis huius obsevictus importunitate hominis , respondi me scire periculum quod ille negabat crante constantissime si qua tamen commoda ratio inueniretur dissimulandi mei & vrbis ineundae, me potius in iter daturum esse, quam commissurum vt causa publica propter absentiam meam deserta esset. Ille exhilaratus promisso rimabatur omnia, & modo huc, modo illuc sese conuertebat, vt viam aliquam, si forte, aperiret. Tandem cum caementario structore, qui in propinquo caedebat lapides, paciscitur, me vestes meas in loco reUcturum apud hospitem, & commodato vestibus ipsius abusurum. Ita ornatus, cum illo duce itineris, excurri Brugas diligentissim^^ (nam ingruebat vespera) & intromissus in vrbem portula pertransiui vtramque custodiam , seruiturus structurae templi Domini. Commodissime vero inter 'custodias illas Deus prospex erat de (f. i8.) artifice quodam (vt opinor) Brugensi ciue: qui viam sternebat imprudens, vt citra quaestionem aut controuersiam per eas transmitterer. Ille enim alterum me esse ratus, vicinum credo, aut plebeium sibi famiUariter notum, Flandro sermone voce maxima acclamauit, bonam vesperam^ compater: & falsus opinione imprudensque fefeUit custodias , magno Ecclesiae commodo. Ita superueni fratribus haerentibus mei exspectatione , & rebus ipsorum consului, prout gratiam nobis est largitus Deus. Apud Brugas diebus aUquot consumptis, salutaui fratres, & Antuerpiam euersus sum: vbi praeter opinionem me exclusum comperi ab Ecclesiae ilUus ministerio. Nam cum inde ab Augusto mense, quo Iconoclastae passim irruperant, seditionum & pugnarum metus impenderet, fuerat Gubernatoribus singuUs mandatum, vt commoda transactione tranquiUitati pubUcae consulerent. Hoc consiUo Aurasiorum princeps , Burggrauius (vt vocant) seu Vicecomes Antuerpianus , certa capita conuentionis inter ciues vtrimque fieri curauerat , transactionemque statui , cujus transactionis habetur exemplum integrum in GaUico Martyrologio. Nam ex eo tempore n6n Ucebat Ecclesiae Antuerpianae nostrae plures duobus Ministros habere, eosque indigenas, aut ciuitate donatos aUqua in Belgio, & qui stipulanti Principi dedissent fidem: qua lege ij qui tum in loco aderant, prius quam reuertissem Brugis, vocati ad Principem, iusiurandum fidei in transactionis leges iurauerant. Quum itaque dies aUquot in loco ille
,
postulati causas.
,
,
:
otiosus vixissem, neque Ecclesia postulante ne
moram
in otio
(quod rogabant
iUi)
ferre
bona
fide
possem;
saltem ex regione Belgica, vt metus erat, excederem, in agrum Limburgensem veni Octobri mense, de Antuerpianorum fratrum sententia, tota mea supeUectile Ubraria ac vestiaria apud iUos asseruata ex quo deinde factum, vt vniuersam iUam amitterem. Dies agebatur Octobris decimusquartus, quum Antverpia profectus sum: postridie in agrum Limburgensem veni, vbi me varij fluctus exceperunt. Nam primum vt pedem Heruae posuimus (is pagus est laude caseorum in Belgio & Germania celebris) tumultus in vico exortus est: sed continui me ab eo :
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's