Opuscula theologica selecta - pagina 390
DE POLITIAE MOSIS OBSER.
366
Moses
Dei, Legislator Tsraelitarum , vt Deut. 33. nominatLir; Qui auctoritatem institutione Dei: & signis contestantibus amplissimis, verum eliam consentione iudici6que communi Israelitarum omnium, prout Exodi 20. & 24. populus auctoritatem in euiu transtulit, & institutionem diuinam religione ductus comprobauit. Haec duo faciunt, vt rationem legislatoris illius in se afhrmemus non potuisse proficere, quia ad rationem & auctoritatem illam diuinam respicimus, cuius instrumentum fuit & administer Moses. Etsi non propterea statuendum est niliil ad legem Mosis accedere post illud tempus potuisse: Nam saltem Euangelium doctrinamque euidentiorem salutaris gratiae superuenire a Christo oportuit. Sed agimus hic de ratione legis in se non autem de ratione iUius in nobis vel secundimi nos ampUus exponendae: agimus de principiis legis, cuius summum principium est aeternum, aiTa^jfegwro»', & immutabile, non demodo & conditione iUius. Respectu huius principij, id est, auctoris & legislatoris, dicimus nihil attinuisse mutabilitatem adscribi legi Mosis, quia rationi legislatoris nihil vnquam potuit aut potest accedere, ciim omnia iUisint plane exposita, yvfivd y.ni Tsi^fxxTjXi,aixsva TOii o<p&aXnol; uvtou, vt auctor ad Hebraeos inquit elegantissime. Hebr. 4. 13. Enimuero huius rei argumentum est euidentissimum, si quibus in rebus legislatores possunt proficere, eas non posse Deo accidere hoc loco demonstremus. Nam si ratio mater est humanae legis, & ratio hominis potest incrementis suis augescere, haec incrementa iustam legibus mutationem afferunt. Non potest autem ratio Dei legislatoris augescere: non ergo mutari leges respectu rationis eius. Quinetiam augescit ratio legislatorum, proficitque duobus modis: Nam aut in conscientia aeternae legis, id est, rationis ipsius naturaH & diuino iure conuenientis cum aeternalege; aut in cognitione eorum ad quae respiciunt leges, dicendus est proficere. Lex aeterna velut matrix qiiaedam est & forma nQioTOTVTioi primigeniaque humanarum legum: materia in iis versatur ad quae respiciunt ieges, & quibus legislatores commode non possunt prospicere ad commune bonum, nisi res illas secundum mutationes etiam quasque & idt,onax%ia^ cognouerint. In hoc vtroque argumento homines proficiant, & vtrique studeant necesse est, quicunque leges laturi sunt: Deo auiem explorata sunt & comperta omnia secundum imperuestigabilem sapientiam & infinitam scientiam ipsius. Nam Deus ipse est aeterna illa ratio, recta, & immutabihs, ex quo vekit fonte protluit omnis tam naturahs, quam supernaturahs, diuinaeque rationis in res creatas communicatio. Quomodo igitur in ratione proficiat, siue augescat is qui principium vniuersale & infinitum rationis est, non solum in natura, vertim etiam supra naturam rerum? Haec imperuestigabilis illa sapientia, quam mod6 dicebamus. De scientia vero & cognitione rerum omnium, ac non earum soKun ad quas respiciunt leges quid dicturi sumus? Infinita est scientia iUius, infinit(^ res omnes secundum essentiam, potentiam, actiones, passiones, & afifectiones denique omnes, communes & particulares, vniuerse &: singulariter comprehendens. huic infinitae scientiae quid possit accedere? quemadniodum optime sanctus iUe lob ohm disserebat. lob. 28. 20. Si ergo nihil Deo in vtrauis hac causa potest accedere, & Deus auctor est iUius legis, quam legem Mosis appeUamus hoc certe respectu legem Mosis supra ahas humanas leges extoUi necesse est, quod ab eo legislatore prodijt cuius ratio est perfectissima: humanae autem omnes sunt ab iis legislatoribus , (jui nunquam nisi imperfecta ratione dictante leges ferre possunt, ac proinde mutare easdem leges quas ipsi tulerunt, si ratione profecerint. Thes. 21. Altera causa mutationis, quam ante constituimus, omnino est necessaria, nempe modus eorum, ad quae respiciunt leges. Nam quisquis rer^ mutabiles ratione & modo immutabih administrandas & procurandas putat, is domi prudentiam parentum in regendis liberis, ruri, peritiam aratorum in colendis agris, in altu, peritiam fuit
vir
illam obtinuit
non solum
,
,
,
:
nautarum
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's