Opuscula theologica selecta - pagina 370
DE POLITIAE MOSIS OBSER.
346
igitur immota & constante regula, quae essentialis est maiestatis diuinae per communicationem & participationem quandam aliae omnes regulae, & ab hac (vt ita dicamus) regulatae in rebus (f. 1493) creatis extiterunt, aliae tacito quodam modo atque instinctu informatae, aliae vero traditae aperta quadam, siue Dei, siue eorum penes quos fuit auctoritas testificatione Ac proinde haec vna aeterna dicitur, illae in tempore extitisse, de quibus iam dicturi sumus. Thes. 3. Earum legum quae in tem^ore extiterunt, haec prima diuisio, secundum principia vnde profectae sunt: quod lex alia naturalis esf^ alia naturae adueniens quia in rebus creatis quicquid est, illud omnino aut principium internum k natura habet in ipsis, aut ipsis aduenit foris k principio aliquo externo agente ipsa, atque in ipsis operante, quicquid est, aut innatum esse, aut aduentitium illud necesse est: nihil in rebus humanis extra has duas principiorum sedes ne excogitari quidem ab vllo potest. Ac proinde cum lex omnino insit rebus creatis ad imaginem Dei , eam aut innatam esse aut superuenire naturae huic necesse est: extra distinctionem hanc nihil adinueniri vere aut confingi potest. f.ex naturalis siue ingenita sic definitur k nobis, vt communem illam & analogicam definitionem legis in principio positam necessario coniungi oporteat: quia generaHs est definitio illa, & communiter ad singulas species legum quae adferri possunt ex aequo pertinens. Singularia vero, quaecunque ad legis naluraHs definitionem sunt opus, qua naturalis est, expressimus in hunc modum. Thes. 4. Lex naturaJis est, quae innata creaturis ratione praeditis iiiformat eas notiomhus naturae covimunibus ^ idest^ principiis &' conclusionibus allqua participatione aduvihrantibus aeternam legem. Manent quidem illa constanter, velut ad legem naturalem hanc quoque pertinentia, quae in summa illa definitione posuimus. Nam materiale est iustum «& iniustum ad rationem pertinens; forma in ordinatione consistit: causa efficiens Deus est naturae auctor, ad quem vniuersitatis huius, inprimis autem hominum cura pertinet, Finis denique commune bonum est. Sed in speciali hac circumscriptione tria sunt singularia, quae in lege naturaU cupimus obseruari diligentissime. Ea sunt principium, quod innata dicitur crcaturis ratione pracditis : actio, quod eas creaturas informarc notionibus naturae communibus : & modus legis illius actionumque puta, quod aliqua participatione adumbrant aefernam legem. Ac de principio quidem singulari & proximo, quia apud omnes constat, non sumus plura dicturi mod6 id vnum obseruent singuli, aliud esse si de communi vel vniuersali principio agitur, de quo in communi definitione diximus (id autem Deus est) aliud si de principio singulari intern6que in nobis, quod naturam appellamus, vel potiiis vnoquoque nostrum. Opus vero acti6que naturalis istius legis etsi ab omnibus promiscu^ enunciatur, tamen non aeque ab omnibus omni tempore percepta est. Cum enim naturae duplex ratio in scripturis ostendatur, vna integrae, in qua primi parentes fuerunt conditi, altera deprauatae, in quam iidem lapsi sunt, & nos successimus: non dubium est, qiiin aiiusmodi fuerit in natura integra informatio naturalis & notiones communes illius, atque nunc in hac corrupta est. Verumtamen quia nihil iam ad rem praesentem attinet de primigeniae illius naturae atque incorruptae lege & informatione dispicere, omissa distinctione illa, agedum communiter de isto naturae opere videamus. Notionum ergo communium (quas Philosophi veteres '^oivcti swoictg siue nQohnpeig appellabant) duo sunt genera vnum, de fine ad quem agimur naturaU lege, alterum, de iis quae ad finem eundem pertinent. Finis autem rationis illius practicae, in iusto & iniusto positae, proprius est bonum, ac proinde legis naturalis primum & summum praeceptum est, bonum, velut finem naturae, prosequendum & faciendum esse,
Ex hac
illius:
:
,
:
:
auersandum
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's