Opuscula theologica selecta - pagina 371
DE POLITIAE MOSIS OBSER.
347
aiiersandum malum. Notiones vero ad finem illum pertinentes trium sunt generum, prout triplex est ordo inclinationum a natura in nobis dispositus. Harum enim aliae vniucrsales sunt, quibus substantia quaelibet fertur ad bonum secundinn naturam, ad sui conseruationem adhibens quae sunt comnioda, & depellens contraria conseruationi ipsius, aliae communes animantium, quas natura omnia animalia docuit, vt propagationi & conseruationi suae speciei singula inseruiant, cuiusmodi sunt coniunctio maris & faeminae, liberorum educatio, & similia multa, aliae denique parqua animantibus cae(f. i493)teris ticulares hominis, secundum naturam rationis antecellit; quibus homo tum ad scientiam cognitionemve Dei & rerumomnium, tum ad vitam instituendam natura duce inclinat, vt assequatur bonum. His ergo inchnationibus ne caecus quodammodo homo raperetur, notiones (|U0(|UC naturae communcs adiecit Deus, & in hominibus singulis impressit, ([uae lex esset homini ad res illas naturaliter inclinanti: vt homo, tanquam substantia vna indiuidua, de suo esse (vt ita loquamur) dispiceret; tanquam animal, de sua specie: tanquam homo, desuacognitione & uita cum ratione informanda. Harum vero notionum, quas naturae humanae communiter inditas affirmamus, alteram conclusiommi duas partes omnino statuimus; quarum vnam J;)i'incipionaii communium nomine designamus. Principia ea dicimus, quae per se nota sunt, & immota, & (quemadmodum Scholastici vocant) indemonstrabiha id est, (vt melius Graeci dixerunt) 6.vnnodsi,yiT6.: quemadmodum, exempli causa , principium scientiae est innatum menti, Deum esse, in vita, x6 elvtxi, nostrum, speciem nostram, iustitiam conseruandam. Conclusiones vero communes appellamus eas, (jUas ratio naturahs praeeunte naturae luce conficit ex principiis vt Deum colendum essc, nostrac vitae speciei, iustitiae adiumenta esse procuranda. Sic ad opus naturae, siue integrae, quam autc dicebamus, siue deprauatae, in qua nunc agimus, horaini sanctus ille mundi oculus prospexit lege naturali conuenientissime, ciun principia, media, &finem naturae tanta commoditate circumscripsit in singulorum mentibus, & ^ principiis (quae inchnationes illas naturales generant) ad conclusiones ducens commodissime iustum finem proposuit, ad quem natura duce nos omnes ferri fuerat aequissimum. Sed istarum notionum actionumque legis naturaHs modus maximo nostro malo variauit. Fuit enim primus ille modus in natura integra integre ac perfectc secundum naturae modum aeternae legi conformatus, eamque perfecta quadam participatione adumbrauit. Perfecta autem, dico, non secundum perfectionis illius modum qui in aeterna lege illa perfectus est diuina perfectione, & immutabiHs, sed secundum naturae humanae modum: in qua quemadmodum imago Dei perfecta fuit secundiun perfectionem humanae conditionis, vt imago Dei. non autem vt Deus, ita lex naturaUs fuit legis aeternae illius vmbra secundum perfectionem naturae nostrae, vt vmbra, non vt corpus substantia^iue iUius. Quo autem propiiis lex naturalis in homine abfuit a participatione & conformatione aeternae legis eo perfectior lex illa naturaUs fuit quemadmodum nunc ex contrario, quo abest ab iUa lege aeterna longii^is, eo imperfectiiis lex naturaUs dicenda est inesse nobis. Atque haec causa est, cur in definienda naturaU lege dicere maluimus, aliqua participationc aduntbrari actcrnani Icgcni : quia nihil ad institutum faciebat, si de perfecta aut imperfecta participatione nnturaU secundiun modum naturae nostrae hoc loco ageremus, (|Uan(1oquidem neque imperfecta ipsa natura hominis perfect(i aetcrnam legem secundum motium legis ipsius percepit, aut participauit, sed tantum aliquatenus adumbratam in sese habuit secundum modum naturae nostrae. Hactenus de lege naturaU: nunc ad eam (juae naturaU superucnit transeamus. Legi naturaU acccssioncs duas fieri oportuit, vt humano goncri tum ad praesentcm ,
^
,
:
,
:
hanc
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's