Opuscula theologica selecta - pagina 175
THESESTHEOLOGICAE.
153
cedere corporibus, si per illos transeat, possit, & figura sphae& capacissima praeditum. Inferior haec ccrpora continet, vel simplicia, vel mixta, & ex illis composita. 8. Simplicia corpora intra extimum coeli ambitum comprehensa sunt quatuor, quae vulgo dicuntur Elementa, ex quibus tamquam ex primis principiis vnaquaeque res componitur, & in quae eadem etiam resoluitur. De his duo generaliter praemittimus: vnum de modo efficientis caussae ad generationem ipsorum , qui vnicus Deo tribuitur Sermo. i. actus mandantis & puro suo mandato res ad esse producentis. Alterum de ordine quem Deus obseruauit in elementis constituendis: nam i. res ad esse produxit: ii. productas approbauit: iii. approbatas ordinauit: iv. ordinationem in naturarerum sanciuit. Cum autem elementorum ex lege creationis ea sit ratio, vt superiora agant in 9. inferioribus, inferiora patiantur a superioribus constat elementum ignis, quod sum-
ita
firmum vt
rica
solidis
omnium pulcherrima
:
mum
agere, non pati: elementum terrae, quod infimum est, pati, non agere. Actio ignis perpetua, est aerem illuminare, & pulsis tenebris perspicuum reddere, ex primo creationis die. Actio aeris in aquis, est aquas superiores ab inferioribus suo expanso disparare, ex secundo creationis die: aquae denique in terra est terram variare, & partes illius disiungere, ex tertio creationis die. Corporum ex elementis compositorum alia perfecta sunt, alia imperfecta. Per10. fecta sunt quae omnibus suis partibus absoluta: Imperfecta quae mutila , ideo w^/^^rrtr in aere pleraque generentur. In perfectorum creatione Deus dicta, quod in sublimi ordine primum res ad commoditatem incolarum pertinentes creauit: deinde aniraantes, tanquam in domicilio parato constituit. Res ad domicilij constitutionem pertinentes est,
&
duae. Nam primiim infra terrae fructus ad necessitatem, vtilitatem & commoditatem incolarum orti sunt die tertio. Secundo, supra stellarum & syderum ornatus ad res inferiores illustrandas, & modificandas appositus die quarto. 11. Quae ad ornatum huius domicilij faciunt maxim^, astra sunt, & stellae,solo Dei verbo in ipso coelo, cum quo eiusdem sunt naturae, factae & coUocatae: vt diem a nocte, eoque lucem a tenebris distinguant: stata tempora & temporum totius anni vicissitudines praebeant & ostendant: dies & annos efficiant: super terram denique luceant, & sua luce omnia spectabilia reddant. Constituto domicilio incolae, qui inhabitarent, immissi sunt, nimirum animalia 12. aquatilia, volatilia & terrestria, creata, & in hac rerum vniuersitate loco suo conueniente coUocata. In quorum creatione ordinem hunc obseruauit Deus, vt a minus perfectis ad perfectiora ascenderit. Primum etenim pisces auibus in eo imperfectiores quod muti sint, ex aquis eduxit. Aues terrestribus animalibus inferiores secundo loco
sunt
Terrestria, quae erant rationis expertia, ante rationalia condidit. Postremo hominem raticnalem, corpori e terra formato animam e nihilo creatani, quae dignior eius pars est, inspirando, sexto die fecit. Atque ita totum creationis opus absoluit creator Opt. Max. quod sicut a summo bono & perfectissimo ente profectum est, ita non potest non esse summe bonum, omnibusque numeris absolutissimum & Creatoris sui omnipot. sapientiam, bonitatem & perfectionem declamare (f 1635). creauit, quinto die.
XVI.
DE CREATIONE MVNDI.
Opera Dei dttuin swit generinn: ant enivi vt interna, aut vt externa considerantur : interna in ipsa Dei essentia ante iacta mundi fitndamcnta indicantur 20
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's