GeheugenvandeVU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van GeheugenvandeVU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van GeheugenvandeVU.

Bekijk het origineel

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 211

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 211

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

Peoblematum

Disp. VII.

de

Merito Christi Pars

II.

187

quemlibet purum hominem pro suo peccato etiam mortali condigne satisfacere. Vide apud Vasqucz in 3. Thomae quaest. 1. aut 2. disput. cap. 1. citatos Alcxandrum, Paludanum, Richardum, Tappcrum, Cajetanum. De veniali peccato complures & cum iis Vasquez ibid. cap. 3. nimis manifeste id affirmat. XI. Posito quod Mediator & Sponsor debuerit esse Deus incarnatus, an is necessario fuerit persona secunda;ita ut simpliciter impossibilis fuisset incarnatio personae primae, aut tertiae? Resp. Congruentiae quaedam a Patribus, & Postillistis nonnullis, & Scholasticis ad 3. quaest. 3. artic. 8. adferri solent: sed quae vicem demonstrationis Theologicae praestare nequeunt. Scholastici ad 3. quaest. 3. art. 5. 6. 7. communiter Neg. ; contra asserendo quamlibet personam, & tres simul naturam humanam & unam personam in duas naturas posse assumere. Tutissimum est de talibus curiose non disputari. Si quis in partem Aff. praesens problema determinare vellet, & absque Scripturis tanquam articulum fidei aut dogma Theologicum urgere utique petendum arbitror, ut solidae rationes adferantur. Sin totum hoc in medio quis relinquere, & in sapientissimo Dei decreto acquiescere malit, utique causam Dei hostibus fidei tradere, aut in gratiam eorum ab ulterioribus determinationibus abstinere dicendus non est, ab iis, qui sublimius hic quaerunt & determinant. Sicut vicissim ab illo hi accusandi non sunt, quod communi sententiae Ecclesiasticae Catechesibus & confessionibus omnium determinatae repugnent aut in eam rebelles sint, cum data a quaesitoribus aut adversariis occasione, supra sapientissimum Dei decretum ascendunt, & pro modulo altius quid respondere ac determinare conantur de simpliciter possibili aut impossibili. XII. An Christus Mediator debuerit assumere humanam naturam ex eodem sanguine adeo ut simpliciter impossibile fuisset verum quidem hominem, sed alterius originis, a filio Rederntore assumi. Resp. Scholast. ad 3. quaest. 4. art. 6. dicunt prius esse conveniens. De quo minine dubitandum. Ex nostris Cloppenburgius in Syntagm. select. Exercital. pag. 325. dicit debuisse ita fieri. Sed ulterius inquirendum esset, an necessitatem absolutam ex vi naturalis justitiae divinae, an vero hypotheticam tantum ex vi decreti intelligi velit: quod si illam, rationes audiendae & expendendae essent. De ista contra Anabaptistas conclusum est. XIII. An debuerit assumere naturam humanam absque peccato, & impeccabilem. Resp. Aff. Calechesis noslra quaest. 14. 16. omnesque Reformati, contra horridas & profanas disceptationes quorundam Scholasticorum, Scoti, Durandi 8cc. Quas jam ante satis confuderant Lombardus, [pag. 247] cum Thomd ad 3. dist. 12. Quos sequuntur Capreolus, Paulus Soncinas, Petrus de Palude. Sic et recentioribus eundem errorem merito impugnant Becanus in Theol. Scholast. part. 3. tract. 1. c. 12. quaest. 3. Waddingus de /ncarnatione disput. 8. dub. 1. Remonstrantes, ut libere suum liberum arbitrium defendant, in eundem scopulum impingunt. Quos in Apol. cap. 17. & in Epist. Viri docti (h. e. Simonis Episcopii) ad Cameron. Vide detectos a Cloppenburgio lib. cit. pag. 223. 224. & in nostra catechizatione Calechismi Remonstr. quaest. 30. Addo qui nunc demum mihi lectus Jacob. Revium in cursu Dispp. ubi Disp. de Obedienlid Christi ex professo omnes Remonstrantium objectio;

;

nes & exceptiones profligat. XIV. An minima Christi poena, immo vel unica sanguinis guttula sufficiat pro omnibus peccatis quae quis commisit atque adeo sufficiat guttulam tantum, aut minimam passionem a Deo in ILrpov nobis imputandam atque applicandam postulari? Resp. Negat Catechesis quaest.37. 40. 44. Negant ;

etiam

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 211

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's