GeheugenvandeVU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van GeheugenvandeVU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van GeheugenvandeVU.

Bekijk het origineel

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 182

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 182

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

158

Disp. VI.

De Peopagatione Peccati Originalis.

causas generationis esse causas directe & per se peccatum imprimentes. Nam alioquin sequeretur Manichaicum illud delirium, Conjugium, & actum conjugalem esse malum, consequenter generationem Hominis. Quod enim per se & ex se est causa & medium peccati, illud ipsum est malum & illicitum, & consequenter vitandum: Sed conjugium & actus conjugalis est tale ergo. Et hinc sequeretur Deum naturae & conjugii autorem, & causam primam generationis, in causas generationis secundas, & in effectum juxta communem legem concursus influentem, esse authorem mali: juxta vulgatam regulam, quod est causa causae est causa causati. Aiqui haec omnia absurda. Atque hanc cautelam in explicatione propagationis (quam accurate semper adhiberi velim) invenio nunc vidisse longeeruditiss. Theol. Marlyr. in loc. comm. p. 137. 8c Calvin. cum Danaeo loc. infra cit. ubi exserte negant generationem esse causam per se. Quod ab aliis plerisque theologis ita notatum non memini: quamvis notari hoc necesse sit, ne incauti in semi- manichaicos conceptus incidant. I. Consect. Nimis crasse loquitur Lombardus lib. 2. dist. Sl.posteumGregorms^Vienricns, Driedo; dum statuunt corpus Adami post lapsus contraxisse contagium, quod non solum fuerit in carne ejus, sed 8c in semine. alque hinc fieri, ut omnes posleri contrahant eandem qualitatem in carne, ex qud similis qualitas derivaturinanimam, idque in puncto conceptionis. Quam opinionem merito refutant recentiores ad 1. 2. qu. 82. arlic. 1 Etinter eos Grreg. de Valent. loc. cit. & Bec. Theol. Schol. part. 2. tom. 1. tr. 2. c. 9. qu. 4. II. Consectar. Falluntur etiam qui quacunque ratione corpori aut corporeis partibus ac qualitatibus traductionem, Sc impressioncm peccati adscribunt. Inter quos sunt illi, qui opinanlur animam puram 8c innocenlem in corpus impurum, ab impuris parentibus derivatum infundi 8i detrudi, atque ab eo infici, haul aliter ac vinum aurum a vase impuro. Refert hunc modum Augnstin. lib. 5. c. Julian. 3. probat eum Lothar. Diacon. postea Papa Innocentius III. lib. I. de contemptu Mundi c. 3. Gers. in compendio th. de vitiis natur. Ex nostris Wittak. 1. 1. de pecc. orig. c. 8. Polanus lib. 6. syntag. cap. 3 quamvis postea explicet desemineutinstrumento traductionis. Ut 8c Altingius mox infra cilandus. Anle illos Beza in epist. 8: cum eo Grynaeus disp. theol. part. 2. p. 437. qui ib. p. 445. Bezae epistol: inseruit. Et Mart. in loc. com. p. 136. Sed Ref. 1. quia absurdum est & inexplicabile & omni sanae philosophiae repugnans, si dicatur spiritus (qualis est anima rationalis) affici, infici, & corrumpi a rebus corporeis. Videtur haec opinio accedere ad commentum illud Pontificiorum de [pag. 1101] passione animae per ignem corporeum, Scdepassione daemonum per res corporeas. Quod tangimus in dispp. de Daemonibus, de Spectris, de Exorcismis, ubi vid. 2. quia, praesupponit animam aliquo tempore aut saltem aliquo momento praeexistere puram antequam labe originali infecta sit. Quod absurdum 8c Platonico ac Cabalislico delirio (supra notalo, ad fnem. 3. quia, praesupponit animam humanam aliquo tempore, aut saltem momento praeexistere anletmionem cum corporc, 8c anle composilum. Quod absurdum, 8c philosophiae repugnans Vide scholasticos, & disp. nostram de Creat. Videbat hoc judiciosus theologus Zachar. Ursinus, qui eum in disp. de peccato (quae habelur in volum. tract. theologicar.) p. 204. ad objectionem ex sententia hac respondisset, corpus ex parentibus ortum peccati reum eoque infectum animam eliam corrumpere ; aliam responsionem mox subjicit priori diffulens, immo cam satis refulans. Verba ejus thesi ultima exhibemus : ubi vide. Conferantur rationes eorum,qui commentum Platonico- CabalisticumOriginis, ;

.

.

quod

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 182

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's