Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 252
:
228
Disp. VIII.
De Persona Christi Mediatoris. Pars
II.
me. Nec etiam tangit Maccovium, aut defendit Amesium, & si qui cum illo oppugnat Socinianos & Remonstrantes siquidem nemo eorum per somnium cogitavit rb qua mcdialor adorandus, & adoralionis ralioncm formalem sub qud, nove & absurde excogitata hac notione sive affirmando sive negando usurpare. ergo
acl
sentiunt, aut
:
Ihjpolhesis seu postulatum. 2. Consideratio rationis formalis quae, & rationis formalis qua seu per quam in objecto adorationis, est extra praesentis problematis terminos sed tantum agitur de ratione formali sub qua, quae rationem formalem quae & qua praesupponit: hoc est agitur de rationc formali objecti ut objcctum est, quae rationem formalem ex parte rei, ut res est, praesupponit. Kesp. Immo extra terminus praesentis problematis est consideratio rationis fortnalis sub qua, siquidem stricta & speciali notione ex usu quorundam scholasticorum accipiatur. Potest laxe & usu atque arbitrio alicujus philosophi aut philosophorum (quibus tamen accuratiores contradicunt) alicui aptari terminus rationis formalis, cui non conveniat terminus objecti formalis. Omni enim objecto formali concrete sumto aptari potest & identificari potest ratio formalis abstracte sumta, sed non contra. Nam ratio formalis sub qua, stricte & distincte secundum nonnullos sumta non est objectum formale, aut illud constituit. Atqui hic inter nos & heterodoxos, & inter orthodoxos laborantes in solutione exceptionis Socinianae, agitur & quaeritur de objecto formali adorabili seu adorando. Ut simili explicem, cum disputatur in physica de subjecto seu objecto formali physicae, specifice distincto ab objecto formali Medicinae, artiumfabrilium,venationis,piscationis, agriculturae &c. quae cum physica circa idem objectum materiale versantur (corpora scil. naturalia) in considerationem venit ratio formalis qua & per quatn, & dicitur physica versari circa corpus naturale f/Manaturale seu qua mobile. Non autem venit in considerationem illa ratio formalis quae apud nonnullos, & ex iis apud Ca~ slaneum in distinclionibus, [pag. 318] dicitur ratio formalis sub qua, neque enim illa coincidit cum objecto formali & primo atque ultimato contemplationis physicae, de quo quaeritur, & quod minime praesupponitur Sic etiam, quaeritur hic directe & proprie, quaerituretiam inter nos & Socinianos cum Remonstrantibus. An aliquid praeter deitatem sit objectum formale adorationis religiosae, hoc est, an aliud sit fundamentum quod fundet adorationem religiosam, alia sit ratio formalis quae 8i per quam adorationis, quam deitas. Cum quaestione sic proposita coincidit haec, An sub alio formali quam deitatis aliquid adoretur seu an cultus noster religiosus debite tendat in aliquod objectum, quam sub ratione formali deitatis. Nos-iYe^. Illi Aff. Ita ut aeterna deitas tanquam unica & sola ratio formalis qua 8c per quam adorationis religiosae a Remonstrantibus, & Socinianis nullo modo praesupponatur Multo minus ut ab illis quaeratur & contra nos disputetur, An aeterna deitas seu divina natura Christi quae qua talis seu sub illo formali qua deitas adoratur (ita ut deitas sit sola ratio formalis quae & pcr qutun), insuper adorari possit ac debeat sub illo formali qua mediator, qua Pontifex misericors &quaaperiens affectus misericordiae humanae, &c. Hactenus ego non memini statuai controversiae ab ullo Remonstrante aut Sociniano sic formatum. Nec unquam hoc de illis probabitur. Ut compendium fiat ex ipsis candide discatur, & historice referatur, quid velint hic in considerationem venire & quid non. Quod si quis excipiat, saltem inter orthodoxos in problematis hujus determinatione dissidentes, in considerationem venit sola ratio forma]is ;
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's
![Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 252](https://geheugenvandevu.digibron.nl/images/generated/abraham-kuyper-collection/gysberti-voetii-selectarum-disputationum-fasciculus/1887/01/01/1-thumbnail.jpg)
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's