Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 234
210
Disp. VII.
Problematum
de
Merito Christi Pars
IV.
Absolute Christum qua Mediatorem dici posse caput reproborum. Quod enim auxiliis quibusdam communioris gratiae nonnunquam eos instruit, externis coetibus fidelium per fidei ejusdem professionem eos inserit, ipsorum donis utitur in bonum Ecclesiae &c. Idfacit nonquacaputeorum, sed qua caput Ecclesiaesuae. Haut aliter ac eos coercet, virga ferrea cpufringit, in medio eorum dominatur, eos pedibus suis una cum daemonibus, bestiis noxiis, aliisque creaturis subjicit Psal..2. 8c 110. & 1. Cor. 15. Philipp. 2. Rom. 16. Marci 16. collat. cum Actor. 28.) quod facit non tanquam caput daemouum, damnatorum bestiarum &c. Sed tanquam caput solius Ecquamvis qua Mediator illorum omnium dominus sit domino peculiari & clesiae oeconomico in ordine & respectu Ecclesiae suae, quam interne & externe qua caput gubernat. Malth. 28. 18. Philipp. 2. 9. 10. Ex hac determinatione corrigi debent, quae Becanus cap. 20. de Christo capite omuium hominum proponit, liic propter chartae augustiam non exhibenda. Conferendi cum Becano commentalores ad 3. quaest. 8. artic. 3. Et epitomator Thomae Alagona, qui ibidem de suo absurdum hoc addit: Infideles sunt membra Christi impotentia, quae fundatur inmerito Christi, H' in libero arbitrio. XXV. Probl. An obedientia sua sibi acquisiverit jus perdendi infideles./te^J.Distingue rb directe, primo, immediate, perse acquirere, a t& mediate, cousequenter, & per accidens acquirere, tanquam opus seu munus succedaneum, aut annexum. Priori modo Neg. Ex Johann. 3. vers. IV. 18. Posteriori modo Aff. Quia :
•
acquisivit regnum oeconomicum (Philipp. 2. 9. 10.) per quod dum tuetur & coronat fideles, una coercet & perdit infideles, Psal. 2. vers. 8. 9. 12. 8c 110. vers. 1. 2. 3. XXVI. ProbL Quid Christus meruerit Angelis bonis ? Resp. Nihil. l.QuiaScriptura hic tacet. Ergo non est sapiendum supra id quod scriptum est. 2. Quia fuerunt confirmati in gratia, & in termino, antequam Christus datus aut constitutus esset Mediator. 3. Quia sunt independentes a peccato Adami, & consequenter ab incarnatione, carne passibili, morte, & tota obedientia tum activa, tum passiva Christi Mediatoris.
Quae omnia non
fuissent,
hic statuunt Theologi nonnulli
siquidem
tum ex
Adamus non peccasset. Contrarium tum ex nostris supra part. 2.
Pontificiis,
hujus disp. Thesi 2.Probl. 5. indicati. Becanus locis ibi cil. nobiscum statuit Christum nec gloriam nec gratiam iis meruisse. [pag. 277] Concedit tamen, de aliquarum rerum & mysteriorum revelatione: Sed absque ulla ratione, ut ibi notavimus. Frustra ergo Autores citati in merito Christi Angelorum reconciliationem, aut redemtionem, aut conservationem, aut praemotionem, aut adoptionem, aut glorificationem quaerunt. XXVII. Probl. Affinis est quaestio an & quomodo sit dominus &
caput Angelorum? Resp. Dominus eorum est duplici ratione kxtv. S-eoXoyixv scil. consideratus tanquam bjuoooa-tog cum Patre Deus, idque jure creationis & conservationis: y.xt oly.ovoyi.lxv qua Mediator, & quidem speciali ratione post ascensionem Ephes. 1. 20.21. Caput eorum est, quia gubernat eos, & utitur illorum ministerio circa salutem hominum, & in regni oeconomici administratione, Joann. 1. 52. Actor. 12. 17. Malth. 24. 30. 31. St 25. 31. 2. Thessal. 1. 7. Et associavit eos hominibus, & vice versa, Apocal. 19. vers. 10. Coloss 2. 10. Vide illic commenlar. D. Gomari. Autores modo indicati addunt, quia sit Mediator eorum, & ipsis gratiam meritus sit. Sed tale quid in Scriptura non comparet, Thomas p. 3. qu. 8. alias rationes adfert, cur Christus dicatur caput: sed quae omnes accuratum examen non sustinerent. Sed hic abrumpimus, reliqua problemata sequenti parte exhibituri.
PRO-
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's
![Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 234](https://geheugenvandevu.digibron.nl/images/generated/abraham-kuyper-collection/gysberti-voetii-selectarum-disputationum-fasciculus/1887/01/01/1-thumbnail.jpg)
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's