Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 250
Disr. VIIL
226
De Persona Christi Mediatoris Pars
II.
& ultimus finis, primum & summum verum, ac bonum, &c. tum procatarctica seu meritoria tum instrumentalis, ille non est objectum formale atque ultimatum fidei & adnrationis. Sed filiusDei Christus mediator qua mediator, non est primum efficiens &c. Sed est causa inferior &c. Ergo. Minor probatur ex eo, quod servus Dei, exinanitus, minor patre dicitur, non tantum qua homo, sed etiam qua mediator. Est autem mediator secundum utramque naturam. Notissima est distinctio inter praedicata de Cbristo jcara 3-eshoyixv & y-xr olvavo[jdn.v. Confer Antagonistas Socinianorum, & imprimis Franciscum Junium defens. 2. cle Trinitate §. 12. 8c defens. 3. §. 5. Secundo, quamvis hic quiescere possem, quia stat principale argumentum, quippe intactum addo tamen ad majorem veritatis illustrationem, responsionem ex data hypothesi [pag. 315] desumptam absurdum aliquod involvere, quod nos evolutum in syllogisticam hanc formam redigimus. Quidquid personaliter in Christo mediatore unitum est causae primae, deitati scil. & ab illa tanquam instrumentum elevatur ac perficitur, & per quod deitas agit, illud est objectum formale fidei & adorationis. Sed humana natura personaliter unita est causae primae, deitati scil. & elevatur ab ea &c, Ergo humana natura est objectum formale fidei & adorationis. Hoc est huniana Christi natura, qua talis, adoranda est. Conclusio falsa & absurda est ex sensu orthodoxorum. Ergo oportet majorem aut minorem esse falsam. Sed minor verissima est, & utriumque non
est
primum
efficiens
sed causa inferior ac subordinata
:
consequentiam majoris esse falsam. Atqui illa est meum quartum. Relinquitur ergo exceptionem hanc absurdam & nullam esse, & stare argumentum meum, saltem quod ad. principale suum, seu quod ad summam rei, prout illud ex 1. part. disp. Theologic.p. 529. hic repetii. Nam accessoriis diductionibus, & explicationibus sive meissiveopponentis examinandis aut defendendis nolo nunc immorari ne digressiones & circumductiones fiant nobis abductiones a principali quaesito & thesi. Tantum moneo lectores qui disp. meam non viderunt, ne occasione probationein opponentis quod scil. humana natura Christi non possit agere per Spir. S. aut illum dare in cordibus fidelium, aut per humanam naturam conferre bona spiritualia ne, inquam, forte credant aut suspicentur me antithesin hic tenere aut ante hac tenuisse. Tantum enim ab hoc abest, ut toto illo argumento, quod est ordine quartum, ne nominarim quidem humanam naturam Christi. Vide 1. parl. disp. nostrarum p. 559. 3. Restant aliquot hypotheses opponentis, aut postulata, non concessa, removenda. Hypotheses illae seu postulata, quae controversiae principali praemittuntur, mihi videntur, ut ingenue fatear, totidem latibula esse extravagantis abductionis & quaesita de novo controversiae quae nusquam est. 1. hypotk. seu postulatnm. Quaeritur effngium aliquod in distinctione rationis formalis sub qua seu per quam. Ref. 1. Subdistincliones rationis formalis, quae, seu per quam & sub qua, quas enumerat Castaneus in distinctionibus, quibus quartam, ex qua addit, aut saltem nove usurpat recentior Theologus Jesuita Franc. Albertinus in coroUariis seu quaestionibus Theologic. tom. 2. coroll. 5. dubit. 3. aut omnes eodem recidunt; aut si distinguantur non faciunt ad multiplicationem & distinctionem objectorum formalium quae respectu unius specie actus & facultatis semper tantum unum snnt, sicuti ratio formalis etiam tantuin una est, siquidem convertatur cum objecto formali seu synonymum sit roj objecti formalis. 2. (crminus rationis formalis sub qua apud philosophos in confesso. Relinquitur ergo
opponentis in exceptione ad argumentum
:
;
;
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's