Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 32
Disp.
8
De Ratione Humana
I.
collocutores Pontificii clamabant In forma, in formd. Iidem Pontificii contemptum Logicae &Philosopliiae(quem retormatis calumniose aifingunt) ponuntinter tauquam ytpiTrjpix haereticorum. Vide Pererium in prafal. ad disputaliones Physicas, A Lapide in 1 Timoth.6. 20. Canumlib.9. locor. Theolog. c. 3. IX. Ex absurdis consequentibus primo, quia sequeretur homines bXbyuq se [pag. 10] haberecircaresdivinas absque ratiocinatione: breviter esse tanquam equos & mulos contra Psal. 32. 9.Sccundo, non posse non alios erudire, reprehendere, convincere, atque adeo finem illum scripturarum (de quo 2 Timolh. 3. 16.) obtinere poterit quilibet haereticus aut peccator quotiescunque ex scripturis arguitur, petere, ut absque consequentiis a generali ad singularia sub illo contenta, item a pari ad par, a simili ad simile &c. ostendatur ubi scriptum sit, esse maledictum damnandum, hoc vel illud suum factum displicere Deo. Nulli ergo posthac casus particulares decidantur ex scriptura, aut patribus, aut ure Canonico. Atque haec recta via ad atheismum & libertinismum. Confer disp. nostram de Alheismo. Tertio, tum vicerint Judaei, quibus absque consequentiis nunquam exserte monstrabunt Christiani in V. Testamento Jesus Nazarenus fdius Mariae est Messias, non magis" quam nos in Novo Testamento monstramus, Papam Romanum esse Anlichristum ; vicerint etiam Sceptici & Pyrrhionii, Enthusiastae Libertini, item Sociniani & similes, &respondeantillisPontificiidicentibusomnemipsorum Scholasticam, casuisticam, & textualem Theologiam, aeque ac nostrae roformatae magnam partem, esse glossas, consequentias, ac subtilitates humanas, minime ad salutem necessarias, quippe quae exsertis verbis in scriptura non exstent. Quarto. jacent tum omnia capitula, canones & symbola antiquorum conciliorum, nominatim primorum quatuor Oecumenicorum, quae contra haereticos & schismaticos nostra methodo, non Verronica, h. e. per consequentias procuderunt, ut diserte testatur Bcllarminus de Concil. lib. 2. c. 12. & constat ex actis & canonibus Conciliorum per totum. Quintb, quia condemnatur &ridetur hac arte Verronica omnis ratio disputandi apatribus contra antiquos haereticos Manichaeos, Arianos, Pelagianos &c. usurpata; nec non tota methodus Theologiae Scholasticae adhaec Pontificii scriptores, elenctici, quales Bellarminus, Stapletonus, Becanus, Serrarius, Gretserus, Costerus, Perdenique scriptores eorum, qui usuni Logicae & Philosophiae in Theoloronus, &c. gia commendant & commonstrant. Atque hae rationes nunc sufficiant. Pleniorem quarundam rationum diductionem cum exceptionum solutione si quis desiderat, is adeat Nicol. Vedelii rationale Theologicum : ubi & alii citantur. Conferatur Rivelus in Catholico Orlhodoxo; imprimis Abr. Ramburtius Theologus Sedanensis, qui eruditam disputationem edidit hoc titulo De renovatd antiquorum haerelicorum arte, qud sese venditant hodierni agyrtae 8c circulatores provocantes ad cerlamen orthodoxarum ecclesiarum ministros. Denique Conr. Bergius in dissertationibus de ficle Catholico anno 1639. edita in 8. dissert. 5. Concludimus Pontificios per omnia hic similes esse illis haereticis de quibus Nazianzenus quod amor literae nihil [pag. 11] aliud quam impietatis indumentum ipsis csset. Vide quaeso ejus Orat. 6. de Spiritu Sancto Bre:
:
;
:
:
:
;
& similibus exceptionibus declinatoriis, & moratoriis aliis post alias excogihoc tantum eos agere, ut omnino causa non agatur, quod Donatistis Epist. 152.
viter his tatis
8c in actis collat.
Carthagin.
cum
Catholicis objicit Augustinus
:
siquidem causa ip-
sorum tam desperata est, ut potius despiciendum sibi putent, quomodo ratio non possit reddi, quam quomodo reddenda sit, ut olim Pericli tale quid ingerebat Alcibiades
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's