Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 53
D
i
s r.
III.
D
e
Jube
E t
Justitia D
E
29
I.
Distinctionibus his praemissis, attributa juris divini scitu imprimis necessaria problematis sequentibus explicamus. Sit ergo Probl. I. An jus etiain locum habeat in bestiis. Resp. Neg. cum Scholasticis supra cil. Admodum autem SatvpoAoyfatg aut homonymiis ludunt illi, autportentanovarum opinionum procudunt, qui serio defendunt, aliquam naturae legem bestiis a Deo inditam, ita ut generalem quorundam innocentiam singulorum generum naturae convenientem tum inter sese tum maxime erga homines servandam Deus ipsis praescripsisse videatur: atque adeo eas agnoscere Deum Job. 12. u. 7. 8. 9. 10. peccare Genes. 6. 11. poenam promereri Exod. 21. Gen. 9. 5. Levit. 20. 15. imaginem ac vestigium tum rationis tum voluntatis habere, sicuti scriptura passim judicat Jesa. 1. Jerem. 8. Job. 39. (t seqq. Pro* verb. 6. &c. & Philosophi quidam ut Plutarchus, aliique jam pridem ostenderunt. Sic Vorstius iibr. de Dco p. 7. & in Parasceue Responsionis ad Piscatorem p. 71. Sc in Amica collal. cwmPiscatore sect. \.8c 94. quae tamen primum per aliquatenus post per iinpropric & tropice more suo excusare conatur. Nuperrime tenebrio qnidam Remonstranticus in libro cui tit. fecit Gymnas. Ultrajectin. opinionem Valesii de [pag. 345] Sacra philosophid c. 44. 8c 55. qua statuit Brutis inesse rationem serio defendendam suscepit: cui necessariae veritati secundum pietatem, aut cui bonaerei liaec moveat, nondum capio. Invenio hanc opinionem placuisse etiam Manichaeis, teste Augustin. de Haeresib. & non male convenire hanc hypothesin thesibus Mahumetis de bestia Alborach, & vervecibus, quos mactant in Paschate, paradisum ingredientibus, ut habet liber dictus zuna; ut & deliriis Prancisci Assissii & similium (Uc/Uy/oAsirwj/, qui euangelium praedicabant avibus, piscibus, asino, lupo, quem postremum praedonem etiam a peccato suo convertisse dicitur idem Franciscus. Sed paradoxum hoc de brutorum ratione ex professo refutanthodierniomnesphilosophi, & Theologi, qui videndi ; &nos verbo perstringimus Disput. de Creatione. Accedat
consensus veterum Basil. orat. 3. in AJdam. Augustin. de quantitate animae cap. 27. 28. Autor dc Spir. 8c animdcap. 48. Autor de Fidead Petrumcap. 24. Genuadius Massil. de Eccles. dogut. c. 17. Damascen. de duabus Christi volunlatibus. Porro jus divinum quomodo locum habeat in creaturis irrationalibus docent Scholastici ad 1. 2. qu. 93. arl. 4. dicentes legi aeternae eas esse subjectas non per cognitionem & judicium, sed per naturalem tantum inclinationem; non libere sed necessario ; hinc est quod improprie dicantur obligari, non proprie, (nam ubi non est libertas, ibi non est obligatio sub peecato) atque adeo lex aeterna earum respectu proprie non ;
habeat ratiouem legis. Applicari huc potest distinctio philosophica, qua irrationalio dicuntur moveri a fhie sibi convenienti, & in eum per destinata media tendere aut dirigi malerialiler, non formaliter sub ratione scil. finis, & mediorum. Jurisconsultorum detinitio juris naturalis, quod natura omnia animantia doeuit ab ipsis, ut & Scholasticis ac Casuistis, & ex illis ab Amesio lib. 5.c. 1. qu. 3. satis congrue explicatur. Cum quibus conferri potest Bachovius in connncntur. ud fnstituta. Probl. II. An jus naturale divinum a nobis propositum, idem sit cum jure naturali Jurisconsultorum. Resp. Minime. Est enim hocjus subjecto & objecto mere humanam (quamvis ortu divinum), & symbioticum, pertinens ad societatem humanam quatenus illa respicit vitam naturalem & animalem; atque adeo est jus hominis in hominem, aut hominis in rem quamcunque, sed non nisi in ordine ad alium hominem. Illud vero ;
est
primo jus divinum
reflectens in
Deum. Deinde
jus inter
Deum &
creaturas, Tertio
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's