GeheugenvandeVU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van GeheugenvandeVU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van GeheugenvandeVU.

Bekijk het origineel

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 383

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 383

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

D

i

s v.

XII.

De Lege

et Euangei,

359

10.

& vitam (lioc enim solum facit Euangelium, iu genere instrumenti moralis seu per moduin instrumenti, principii, & medii externi), sed antecedenter tantum removet impedimentum, fiduciam scil. in obedientia propria, & convincendo de peccatis compellit ad salutarem in seipso, lioc est, in propriis viribus & meritis desperationem; Conccdo. [pag. 40] Atqui operibus fidelium, quae sequuntur justificatum, beatitudo ad& 119. &c. Matth. 8. Jacobi l.&c. Illa autem praestantur secundum legem. Rcsp. Hoc signative intelligendum. Sunt enim signa & argumenta induObjcct.

3.

scribitur Psal. 1.

bitata praesentis status gratiae,

& futurae

gloriae.

Atqui bona opera secundum legern praestita, non tantum signum & argumentum sunt futurae beatitudinis in coelo, sed etiam via, medium, & quodammodo (uti varii praestantiss. theologi cum adversariis disputantes concedunt) causa ergo sequitur legeni operum, etiam esse instrumentum proximuni & principium formale beatitudinis. Rcsp. Neg. consequentia. Quia quemcunque loeum & ordinem opera hic obtinere dicantur, totum tamen illud est ex gratia & per gratiam Christi solo Euangelio contentam & revelatam, non lege. XXV. Quacst. An lcx moralis eadem sit sub V. 8c N. T.,an rcro aut hic aut iUic extensior fi slriclior fuerit. Rcsp. Sunt qui statuunt non tam extensam & strictam tunc fuisse in multis legein moralem, ac in N. T.: ita ut aliqua tunc licita, nunc sint illicita. Sic Sociniani & Anabaptistae. Sunt qui illis accedunt, sed in una tantum controversia de polygamia. In quaesfcionibus de bello, simile quid velle videtur Grotius in tract. dcjurc pacis 8c belli; sed fluctuans aut dubiam suam theologiam occultans. Sunt ab altera parte, qui vokmt, non tam stricte ad legis divinae observationem sub N. T. nos obligari, ac Israelitas sub V. T. atque adeo aliqua nunc nobis licita, -esse, quae tunc non eraut, idque per libertatem N. T. Qui sane error Sociniano & Anabaptistico longe deterior & pietatis studio nocentior est. Nos contra dicimus, extensive & secundum quautitatem discretam non plura aut pauciora esse pra^cepta legis in N. T. quam in V. & vice versa. Intensive vero & quod ad gradum, vehementiam, ac perfectionem gradualem, non minus nos nunc obligari ad gratitudinem & amorem Dei ex toto corde, ex omnibus viribus; quam fideles Vet. Test. immo si comparatio instituenda, nos nunc multo magis teneri, & novo vinculo arctius obstringi, propter novum, quod accessit, motivum, hoc est, libertatem N. T. & talem intuitum gratiae Dei 2 Cor. 3. v. xdt. coll. cum Luc. 10. v. 23. 24. & 4.

Objecl.

:

;

;

Mallh. 11. v, 11. Consectar. 1. Unde coustat, non recte excipere Pontificios, & tepidos quosdam, in quaestione de imaginibus, de idololatria indirecta, de sabbathi ordinarii aut extraordinarii, quale est jejunium, sanctificatione illi populo tunc temporis rigide illa omnia fuisse mandata; sed nos sub tempore N. T. ab illo rigore liberatos esse. Conseclar. 2. Nec recte excipere illos, qui in quaestione de foenore, de [pag. 41] suo cuique tribuendo, etiam Deo aut ecclesiae, quod Deo aut ecclesiae ad promotiocultus divini, & ad alendos pauperes in ecclesia peculiariter datum est excipere solent, hoc tenuisse quidem sub V. T. sed non itidem sub N. T. Ergone divini & naturalis juris praeceptum de suo cuique tribuendo, ceremoniale & consequenter abrogatum est, & quidem signate in praestantissimo hoc subjecto ? Credant hoc theologi sine bibliis, Jurisconsulti sine codice, philosophi sine ratione.

nem

;

Objiciat

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 383

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's