Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 287
Disr. IX. De Statu Electorum ante Con versioneji. causae reformationis favissent, postea tamen
irritati a nostris
263
aut a Pontificiis de-
Papatu maxime affectantes esse de papatu (ut quidem externe prae se ferunt) in praxi tamen pietatis & vita privata a papali doctrina & vita non obscure recedunt ? Resp. In genere [pag. 423] dicimus aut acrius se ei opposuerunt
liniti,
;
alii in
;
esse crassos, aut subtiles hypocritas
aut incomplete conversos aut complete quidem conversos, & in specie fuisse nostros, sed eclipsin ad tempus passos. Et quamvis exempla odiosa sint nos tamen in haec paucula, non parum tamen inter se dissidentia, inquiri permittimus, ut ex Vitis & scriptis eorum aliquid statuatur (quantum fieri potest), quod respondeatur adversariis meliores illas animas ex suis, abominationibus & sordibus Papatus praetendentibus. Sunt autem Erasmus, Sadoletus, Contarenus, Polus, Isidorus Clarius, Antonius Flaminius, Cardinalis Moronus, Cardinalis Hosius, Bartholomeus Caranza, Cassander, Balduinus J. C. Espencaeus, Renatus Benedictus, Michael Bayus, Gropperus. Bellarminus, Stapletonus, Baronius, Cornelius a Lapide, Zwarez, Pererius, &c. IX. Probl. Quid de Papis imprimis jam inde a Gregorio VII. statuendum ? An ulli ipsorum potuerint esse regeniti & electi cum dicantur filii perditionis 2. Thessal. 2. Resp. Neg. cum dist. siquidem in suo sensu, sua intentione, & formaliter fuerint Papae & Antichristi, secundum descriptionem Antichristi 2. Ihessal. 2. & Apocal. 13. & 17. cum factis collatam. Quod impietatis fastigium interne & suo sensu, ac conatu cum nec attigisse nec affectasse nonnullos sperandum sit ex. gr. Adrianum VI. (ne quid dicam de simplici Celestino:) utique non dicendum est omnium salutem fuisse desperatam, siquidem ante mortem vera resipiscentia dominum quaesiverint & specialiter idolum suum Antichristianum monarchiae infallibilis in rebus fidei &ecclesiae, ex animo detestati fuerint atque abjecerint, siquidem unquam illud in animum suum admisissent. Quod potuisse a nonnullis fieri ex eo constat, quia a solo peccato in spiritum s. c/2-sjxtcv est converti Hebr. 6. & pro sic peccantibus non est orandum. Jam vero pro Paparum conversione potest orari. 9. Usus huius doctrinae. I. didascalicus est, ad felicius concipiendos & explicandos locos communes, de Electione, foedere, Ecclesia, Gratia universali & speciali, Poedobaptismo, Regeneratione & conversione, &c. II. Elencticus, ad tricas & quaestiones varias Anabaptist. Remonstrantium, Pontificiorum expediendas. III. Practicus 1. ut admiremurDei imperscrutabiles vias, quibus suos ducit ad salutem Rom. 11. 33.34. 2. Gt & nostrum & aliorum statum spiritualem, ejusque periodos, momenta, progressus, regressus penitius scrutari & assequi discamus. Omnia cum diximus, quae Dei gratia hac vice occurrebant dicenda, manet tamen illud Servatoris Joh. 3. 8. to Jlvei/fiy. ottod SriAe/ 7rviX. &c. aAA olx. oidxc, &c. :
:
:
;
;
Appendix Quaestionum
DE SURDIS ET AMENTIBUS. 1. I. Quaesl. Quis sit status salutis surdorum. Resp. Surdi sunt vel a nativitate, vel ex casu postea superveniente. Posteriores, siquidem tamdiu auditu gavisi fuerint ut literas discere potuerint & aliqua fidei elementa imbiberint, ex lectione scrip-
turae
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's
![Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 287](https://geheugenvandevu.digibron.nl/images/generated/abraham-kuyper-collection/gysberti-voetii-selectarum-disputationum-fasciculus/1887/01/01/1-thumbnail.jpg)
Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887
Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's