GeheugenvandeVU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van GeheugenvandeVU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van GeheugenvandeVU.

Bekijk het origineel

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 359

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 359

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

D

i

s p.

XI.

De Sabbatho

et Pestis.

335

nico? Resp. Neg. Quia si illis non magis prohibifcum fuit sanare & servare liominem aut jumentum, Matth. 12. Luc. 13. quam Christianis ergo nec pro vita & fortunis justepugnare occasione, & necessitate ita ferente: Perperam ergo prohibitio pugnae ex 1. Machab. 2. vcrs. 34. 39. tanquam argumentum adfertur acl probandam rigidiorem Sabbathi observationem, ad quam Judaei supra Christianos putantur obligati fuisse. Factum enim particulare quorundam merae ignorantiae & superstitioni adscribendum: quod tamen ibidem vcrs. 40. 41. improbatur. Similiter judicandum est de facto Judaeorum apud Flavium Joscphum lib. 14. dc bello Judaico cap. 8. ubi ab omni offensione abstinebant, nec turres & fossas diebus Sabbathi a Pompcjo exstructas diruebant. Quasi eruptio in hostes obsidentes, & demolitio turrium non pertineret ad necessariam defensionem. Serrarius in Commentar. ad lib. 1. Machab. cap. 2. pag. 423. negat fuisse in hoc facto imprudentiam proprie diclam, aut viluperalione dignam inscientiam. Rationem hanc adfert, quia tunc omnibus ea opinio de cuslodicndo Sabbatho fuisse videtur. Sed popularis error, aut communior imperitae plebis opinio, factum eorum non excusat. Lex divina & sapientes debuissent audiri * quales non defuisse, colligi potest, ex proelio inter Judaeos & Parthos die Sabbathi commisso (Joseph. lib. 18. cap. ult.) ; k ex sententia. Anilaei Neerdatae (ibid.) qua statuebat legi magis consentaneum esse vires ob necessitatem exercere, armaque corripere, &c. Videtur ipse Josephus ab errore illo populari non alienus fuisse lib. 2. cap. 32. Maymonides in Hallach a mclachin cap. 7. attribuit Judaeis, quod Paganorum (n^TD) urbes cum Sabbathum est obsideut, & proelium cum iis conserunt. Quod cum narratione Josephi, & testimonio Senecae apud Augustin. lib. 6. de Civ. Dci, c. 11. & Agatarchidis apud Joseph. lib. 12. c. 1. vix convenit: nisi tempora distinguas, cum quibus mutatis hominum mores & opiniones mutantur. VI. Quid judicandum de Abassinis; quos diem Saturni aeque ac Dominicum servare testatur Jesuita Guodignius lib. 1. de reb. Abassin. c. 24. Scaliger lib. 7. de Emend. p. 694. 696. Resp. Crassa ignorantia in his aliisque ipsorum moribus & ritibus excusari non potest. [pag. 1275] Remansit id forte ex prava imitatione primorum apud ipsos Christianorum, qui ne offenderent Israeliticae Religionis consortes (quos illic non defuisse, vel ex Act. 8. v. 27. constare potest: ut historias & relationes Abassinorum nunc praeteream) in illa prima mutatione diem illum servarunt, donec cum aliis ritibus Judaicis paulatim memoria ejus evanesceret, & honeste sepeliretur. Dici etiam posset, eos illum servasse, non tantum propter Israeliticae Religionis indigenas & advenas illic commorantes sed etiam ut aliis Ecclesiis Orientalibus se conformarent apud quas diem illum servatum fuisse, proxime sequenti quaesl. notabimus. Quidquid hic factum fuisset a majoribus in prima ad Christianismum per Apostolos & Apostolicos viros conversione postea tamen stabilito Christiauismo, & Judaeis satis superque jam convictis ac totaliter rejectis, & ritibus Judaicis honeste sepultis, nec circumcisio, nec Sabbathum Judaicum amplius servari debuisset. Et si tunc nimia cf jyy.xr6(.(Bx<Tiq obtinuisset, jam saltem nulla Sabbathi memoria, aut conscientia superesse debebat. VII. An excusari possint, qui in antiqua Ecclesia Sabbathum Judaicum diu post convictos Judaeos & templum eversum observaruut: hac tamen sub distinctione, quod non ut Sabbathum Judaicum, sed ut Christiani Sabbathi 7rct.py.<T*,zuY,v, tum exclusione jejunii, tum sacris conventibus, & publicis Scripturae lectionibus illud celebrarent. Rcsp, Ncg. Quidquid enim distinguatur, populo :

:

:

:

;

;

,

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 359

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's