GeheugenvandeVU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van GeheugenvandeVU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van GeheugenvandeVU.

Bekijk het origineel

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 221

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 221

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

:

Disp. VII.

Problematum

de

Merito Christi Pars

III.

197

& singulis hominibus innocentes filios legitinie posse ac debere occidi. Rursum, Quod omnes & singuli possunt teneri credere, hoc verum est Sed se esse divinos Prophetas, per propheticum raptum ac lumen de rebus futuris divinitus edoctos, omnes & singuli homines possunt teneri credere, lumine scil. prophetico ipsis infuso, quod sua natura omnibus infundi potest: Ergo verum est omnes & singulos homines esse divinos Prophetas, seu omnibus lumen tale infusum esse. Quod omnes & singuli captivi, in captivitate & servitute Turcica mortui, possunt teneri credere, hoc verum est. Sed omnes & singuli captivi in servitute Turcica mortui possunt teneri credere, siquidem Deus ipsis revelaret (sicuti sua natura omnibus illis & singulis revelari potest) Deum velle eos a captivitate liberari, & lutrum pro iis esse solutum, ut ita possent quique in patriam ad suos redire, ibique suo tempore mori. Ergo verum est. Deum velle omnes & singulos illos liberari, & lutrum pro iis esse solutum, ut posseut quique in Ptitriam ad suos redire, ibique suo tempore mori. Breviter ne talibus accumulandischartam & lectorem tatigem, male consequentia ducitur ab absolu^e possibili ente aut vero, ad ens seu actuale esse, aut verum & rursum a veritate connexionis terminorum, ad veritatem rei seu in re. Veritas enim connexionis potest esse non tantum ubi antecedens aut consequens de facto nec verum nec ens est, sed etiam ubi ex hypothesi impossibile est immo ubi absolute & simpliciter impossibile est. Primi exemplum est, omnes possunt teneri credere plures esse niimdos, siquidem Deus plures fecisset & hoc hujus mundi hominibus revelasset sunt enim plures mundi factibiles, & hoc sua natura omnibus hominibus est revelabile. Sed inde non sequitur existentia & veritas plurium muiidorum. Vel sic. Omnes & singuli possunt teneri credere, se esse reges, aut principes, aut equites, aut divites, aut doctos &c. siquidem Deus ipsis hoc revelaret, & tales faceret. Sed quis aureum somnium inde sibi dictaret, de vero regno suo, de vera nobilitate, de divitiis suis. Secundi exemplum est, omnes possunt teneri credere reprobos aliquos salvandos, & electos aliquos damnandos, siquidem illi resipiscerent & crederent, & isti in finali impoenitentia & infidelitate perstarent, & Deus hoc omnibus & singulis hominibus revelaret. Hinc tamen non sequitur [pag. 260] verum esse, reprobos salvandos & electos damnandos. Tertii exemplum est, omnes possunt teneri credere, Christum, hoc est, filium, Dei & b/j-oo-ja-iov cum ipso Deum, esse mendacem, siquidem negaret se Patrem suum nosse, {Johann. 8. 55.) & Deus hanc negationem omnibus revelaret. Ex hac tamen connexione minime sequitur Christum de facto esse mendacem, & hoc verum esse. Absit, absit. Quamvis enim vera sit connexio conditionalis, inter antecedens & consequens & consequenter hoc natura sua a Deo revelabile sit, immo & actu revelatum Christo secundum naturam humanam, & actu ab eodem enuntiatum nulla tamen hic est veritas nec actualis nec etiam posorunibus

:

;

:

;

:

antecedentis aut consequentis. Est inconcussa haec regula logicorum, condi(ioncdis nihilponit in esse. His ita dictis, alia insuper specialis instantia contra majoris universalem veritatem adferri posset, Quod scil. omnibus & singulis hominibus Euangelium sua natura non sit praedicabile, ut ex eo possint teneri credere, Christum pro se esse mortuum quia non est predicabile infautibus in utero matris aut sibilis

:

statim a nativitate exstinctis. Sed sufficienter absurdum hoc phantasma abactum est, & quidem ex superabundanti cum autoribus & admiratoribus ipsius, non nobis, :

onus

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 221

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's