GeheugenvandeVU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van GeheugenvandeVU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van GeheugenvandeVU.

Bekijk het origineel

Calvijns invloed op de reformatie in de Nederlanden voor zooveel die door hemzelven is uitgeoefend - pagina 223

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Calvijns invloed op de reformatie in de Nederlanden voor zooveel die door hemzelven is uitgeoefend - pagina 223

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

216 »Quod rogas an digni sint ecclesiastica communione, qui earn colere negligunt alendis pauperibus, quum suppetat facultas: respondeo, amicis monitionibus, non praeciso imperio hic esse locum. Videmus enim ut sibi temperet Paulus, nihil extorquens ab invitis, sed tantum blande rogans, ut subveniant egenis fratribus: neque id ex necessitate, sed prout tulerit animi promptitudo, ut sit benedictio non tenacitas: quia hilarem datorem diligit Deus. Ergo hoc caritatis officium hortando quidem urgere convenit, voluntaria tarnen relinqui debet liberalitas (2 Cor. 8, 9 et deinceps). »Quos intelligas resilire, vel rigore disciplinae vel crucis ignominia offensos, non satis assequor. Nam si meticulosi tantum sint ac frigidi, Christi exemplum erga eos instar legis nobis proponitur, dum ex Isaia 42, 3 refert Matt. 12, 20: EUychnium fumigans non exstinguet, calamum quassatum non confringet. Sin vero palam discessionein ab ecclesia faciunt, ac eos evangelii pudet vel taedet, nuUo modo admittendi sunt ad sacram coenam. »Qui admoniti subinde ad eadem vitia relabuntur, nee finem peccandi faciunt, imo ecclesiam ludunt vanis poUicitationibus, eos severius tractandos iudico, nee simplicibus verbis agendum, ubi verba dare non desinunt. Nam si haec lenitas [lees: levitas] impune feratur, ad obstinationem et impudentiam postea transsiliet. »In rudibus difficile est perpetuam legem tradere: sed hic non vulgari prudentia opus est, ut discernat pastor inter tarditatem qua plurimi laborant, et inter socordiam quae vulgo crassa ignorantia vel affectata dicitur. Multi enim reperiuntur idiotae satis astuti in privatis negotiis, satis acuti ad lucrum captandum, et ad damnum vitandum perspicaces, qui ne verbo quidem ad testandam pietatem idonei sunt. Ergo quos ita videmus sponte indociles incuria magis et contemptu quam ingeniipenuria, prohibendos a sacra coena non dubito, donee pudefacti studium ad discendum applicent. In aliis semifatuis modum hunc tenendum censeo, ne admittantur nisi modice saltem rudimentis imbuti: ut formulam precandi sciant, confessionem fidei, legis praecepta, salutem sibi esse repositam in uno Christo fateantur, eumque unicum mediatorem agnoscant, finem etiam baptismi sui, et usum coenae non prorsus ignorent. »Qui suspensi a sacra coena proterve iudicium ecclesiae respuunt, hac sua contumacia declarant se extraneos: ac proinde nihil senioribus restare video, nisi ut magistratum exstimulent ad eos durius coercendos. Nam in poenis ecclesiasticis ultima est excommunicatio. Quod vero ad censuras spectat, nota est illa Pauli admonitio, non esse nostrum de his qui foris sunt iudicare (1 Cor. 5, 13). »Optandum quidem est, ut praeter diem dominicum pauci retineantur dies festi: nam ut tollantur e medio superstitionum reliquiae, semper ad hoc vitium plus aequo propensi erunt homines. Hodie autem maior pars feriis papatum fovere appetit. Ut tarnen obviam eatur dissidiis, cavendum est, ne quisque proprio arbitrio ferias abrogans aemulationem accendat. Sed qui malum hoc sanatum cupiunt, studeant in

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van donderdag 20 oktober 1898

Rectorale redes | 244 Pagina's

Calvijns invloed op de reformatie in de Nederlanden voor zooveel die door hemzelven is uitgeoefend - pagina 223

Bekijk de hele uitgave van donderdag 20 oktober 1898

Rectorale redes | 244 Pagina's