GeheugenvandeVU cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van GeheugenvandeVU te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van GeheugenvandeVU.

Bekijk het origineel

Calvijns invloed op de reformatie in de Nederlanden voor zooveel die door hemzelven is uitgeoefend - pagina 222

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Calvijns invloed op de reformatie in de Nederlanden voor zooveel die door hemzelven is uitgeoefend - pagina 222

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

214 praecedere, agendum esse cum aliis fratribus et symmystis, quibus cordi est rectus ordo, ne diutius patiantur sordibus istis pollui Dei sanctuarium. Ad hanc rem conventu opus esset, non pastorum modo, sed eorum quibus a Principe mandata est ecclesiae cura, ut communis sit deliberatio. Si spes aliqua correctionis appareat, sperandum ad tempus erit cum gemitu: sin vero longius progredi vos coget eorum pervicacia, rogandi erunt disciplinae praefecti, quibus autoritas data erit, ut vobiscum in paucorum abdicationem consentiant, quae caeteris terrorem incutiat. Ac ne immodicus videri possit rigor, colligenda erunt crimina ex quibus palam fiat, vel insanabiles esse morbos, vel superioribus offensis non esse parcendum, quia non sint in pastore tolerabiles. Hoc quoque si demum impetrari non poterit, hoc unum restare arbitror, ut libere denuncietis, etiamsi eos vel foveat, vel toleret Magistratus: vobis tamen nullam posthac coniunctionem cum ipsis fore, nee iam vobis esse loco fratrum. Haec excommunicatio forte magistratum expergefaciet, ne ita torpeat: saltem conscientias vestras pacabit, quia partibus vestris eritis defuncti. »De secunda quaestione ita sentio: curandum esse inprimis, ut publica autoritate excommunicatio in ecclesia vigeat. Atque in hanc rem strenue incumbere cordatos pastores necesse erit. Si ad hunc consensum adduci magistratus non poterit, sicuti omnes fere a iugo abhorrent, non tamen frangantur repulsa pii pastores, neque ab incepto cursu desistant, sed constanter profiteantur sibi fas non esse diutius profanare sacra mysteria. Porro indignam et minime ferendam esse profanationem, dum promiscue quoslibet admittunt: ut porcis etiam et canibus pateat Christ! mensa. »Quod ad filios improborum spectat, legitima ecclesiae gubernatio postulat, ne ad coenam accedant, nisi examinati. Erit autem in examine ratio, qua arceantur si indigni sunt, donee profectum aliquem ostenderint. »Negligentiam in liberis instituendis excommunicatione punire, durum mihi videtur. Obiurganda quidem est parentum segnities, stimulandi sunt modis omnibus, adhibendae etiam minae; sed ubi neque manifesta impietas, neque contemptus, neque gravius crimen cernitur, lenitatem rigori praeferri satius est. Atque haec omnino regula in censuris ecclesiasticis tenenda est, ne austeritas humanitatem superet. «Quantum ad pueros attinet, si adoleverint, asperius corrigenda erit eorum protervia. Neque enim veniam meretur tam dissoluta intemperies, de qua narras. Caeterum ubi ducunt uxores, hoc fraeno cohiberi expediet, non alia lege benedici eorum coniugium, nisi se ad bonam frugem redituros promittant. Quod si redierint ad ingenium, levitas eorum et perfidia bis reos faciet. »Quoniam baptizandi licentia, quam sibi feminae arrogant, nihil aliud est quam crassa superstitio, stulta ilia et temere suscepta actio pro nihilo ducenda est. Pastorum ergo officium est eas compescere: interea legitimo baptismo consecrare infantes, qui stulta et praepostera aemulatione nihil aliud quam polluti fuerunt. Plura in libello quodam meo reperies, cui titulus est: Appendix ad rationem reformandae ecclesiae.

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van donderdag 20 oktober 1898

Rectorale redes | 244 Pagina's

Calvijns invloed op de reformatie in de Nederlanden voor zooveel die door hemzelven is uitgeoefend - pagina 222

Bekijk de hele uitgave van donderdag 20 oktober 1898

Rectorale redes | 244 Pagina's